| xii(?) Kal. Mai. 43 | |
| <CICERO BRUTO SALUTEM> | |
| * * * te benevolentiam exercitus equitumque expertum | 8.1.1 |
| vehementer gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes | |
| novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse | |
| ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. | |
| id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publi- | 5 |
| cam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam. | |
| Quod scribis me maximo animo egisse ut insectarer | 2.1 |
| Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam | |
| distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius | |
| prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam | |
| exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio; nec clemen- | 5 |
| tiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem | |
| speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, num- | |
| quam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris. de me possum | |
| idem quod Plautinus pater in Trinummo: 'mihi quidem | |
| aetas acta ferme est: tua istuc refert maxime.' opprimemini, | 3.1 |
| mihi crede, Brute, nisi providetis. neque enim populum | |
| semper eundem habebitis neque senatum neque senatus | |
| ducem. haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta. nihil | |
| potest esse verius. | 5 |
| xii Kal. Mai. |