| c. xi Kal. Mai. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Nostrae res meliore loco videbantur. scripta enim ad te certo | 9.1.1 |
| scio quae gesta sint. qualis tibi saepe scripsi consules, tales | |
| exstiterunt. Caesaris vero pueri mirifica indoles virtutis. | |
| utinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia | |
| regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus! est | 5 |
| omnino illud difficilius, sed tamen non diffidimus. persuasum | |
| est enim adulescenti, et maxime per me, eius opera nos esse | |
| salvos; et certe, nisi is Antonium ab urbe avertisset, perissent | |
| omnia. | |
| Triduo vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam | 2.1 |
| timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum coniugibus | |
| et liberis effundebat. eadem recreata a. d. xii Kal. Mai. te | |
| huc venire quam se ad te ire malebat. quo quidem die | |
| magnorum meorum laborum multarumque vigiliarum | 5 |
| fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida | |
| veraque gloria. nam tantae multitudinis quantam capit urbs | |
| nostra concursus est ad me factus. a qua usque in Capitolium | |
| deductus, maximo clamore atque plausu in rostris collocatus | |
| sum. nihil est in me inane, neque enim debet; sed tamen | 10 |
| omnium ordinum consensus, gratiarum actio gratulatioque | |
| me commovet propterea quod popularem esse in populi | |
| salute praeclarum est. sed haec te malo ab aliis. | 3.1 |
| Me velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime | |
| certiorem illudque consideres, ne tua liberalitas dissolutior | |
| videatur. sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos | |
| umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos | 5 |
| civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt. quos | |
| quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor omnibus | |
| bonis approbantibus. tu quid de hac re sentias, tui iudici est. | |
| ego sic sentio, trium fratrum unam et eandem esse causam. |