| v(?) Kal. Mai. 43 | |
| <CICERO BRUTO SALUTEM> | |
| Consules duos, bonos quidem sed dumtaxat bonos consules, | 10.1.1 |
| amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis | |
| diebus ante magno proelio vicisset. nam Pansa fugerat | |
| vulneribus acceptis quae ferre non potuit. reliquias hostium | |
| Brutus persequitur et Caesar. hostes autem omnes iudicati | 5 |
| qui M. Antoni sectam secuti sunt. itaque id senatus consul- | |
| tum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive | |
| dediticios pertinere. equidem nihil disserui durius cum | |
| nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, | |
| a te cognoscere causam eius senatum oportere. | 10 |
| v Kal. Mai. |