| c. Non. Mai. 43 Dyrrachii | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| Quanta sim laetitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri et | 11.1.1 |
| consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere. cum | |
| alia laudo et gaudeo accidisse tum quod Bruti eruptio non | |
| solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam | |
| adiumento. | 5 |
| Quod scribis mihi trium Antoniorum unam atque eandem | 2.1 |
| causam esse, quid ego sentiam mei iudici esse, statuo nihil | |
| nisi hoc, senatus aut populi Romani iudicium esse de iis | |
| civibus qui pugnantes non interierint. 'at hoc ipsum' inquies | |
| 'inique facis qui hostilis animi in rem publicam homines | 5 |
| civis appelles'. immo iustissime. quod enim nondum senatus | |
| censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non | |
| praeiudico neque revoco ad arbitrium meum. illud quidem | |
| non muto quod ei quem me occidere res non coegit neque | |
| crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi | 10 |
| habuique in mea potestate quoad bellum fuit. | |
| Multo equidem honestius iudico magisque quod conducere | |
| possit rei publicae miserorum fortunam non insectari quam | |
| infinite tribuere potentibus quae cupiditatem et adrogantiam | |
| incendere possint. qua in re, Cicero, vir optime ac fortissime | 3.1 |
| mihique merito et meo nomine et rei publicae carissime, | |
| nimis credere videris spei tuae, statimque, ut quisque aliquid | |
| recte fecerit, omnia dare ac permittere, quasi non liceat | |
| traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. | 5 |
| quae tua est humanitas, aequo animo te moneri patieris, | |
| praesertim de communi salute. facies tamen quod tibi visum | |
| fuerit. etiam ego, cum me docueris * * * . |