| Id. Mai. 43 in castris | |
| <BRUTUS CICERONI SALUTEM> | |
| * * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum | 12.1.1 |
| esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali | |
| excidendi <cura> causa sit ut aliud renascatur illo peius. | |
| nihil iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi | 2.1 |
| evenire potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue | |
| tua futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus | |
| Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta | |
| maxima in libera civitate unius esse potest. quam tu non | 5 |
| solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes; | |
| prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur | |
| nisi modus in tribuendis honoribus. alia omnia sic adsunt ut | |
| cum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes. | |
| unum hoc <a> grato animo liberalique profectum, cautiorem | 10 |
| ac moderatiorem liberalitatem desiderant. nihil enim senatus | |
| cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut | |
| praesidio sit. itaque timeo de consulatu, ne Caesar tuus | |
| altius se escendisse putet decretis tuis quam inde, si consul | |
| factus sit, escensurum. quod si Antonius ab alio relictum | 3.1 |
| regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam | |
| animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed | |
| ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse? | |
| qua re tum et felicitatem et providentiam laudabo tuam cum | 5 |
| exploratum habere coepero Caesarem honoribus quos | |
| acceperit extraordinariis fore contentum. 'alienae igitur' | |
| inquies 'culpae me reum subicies?' prorsus alienae, si | |
| provideri potuit ne exsisteret. quod utinam inspectare posses | |
| timorem de illo meum! | 10 |
| His litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum | 4.1 |
| vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam | |
| suis nitentem viribus si istuc videro. | |
| Filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus | |
| est. | 5 |
| Id. Mai. ex castris. |