| iii Non. Mai. 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| A. d. v Kal. Mai., cum de iis qui hostes iudicati sunt bello | 13.1.1 |
| persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius et cetera | |
| de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam. cui cum | |
| essem adsensus, decrevi hoc amplius, ut tu, si arbitrarere | |
| utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; | 5 |
| si minus id commodo rei publicae facere posses sive non | |
| existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum | |
| contineres. nihil honorificentius potuit facere senatus quam | |
| ut tuum esset iudicium quid maxime conducere rei publicae | |
| tibi videretur. equidem sic sentio, si manum habet, si castra, | 10 |
| si ubi consistat uspiam Dolabella, ad fidem et ad dignitatem | |
| tuam pertinere eum persequi. de Cassi nostri copiis nihil | 2.1 |
| sciebamus. neque enim ab ipso ullae litterae neque nunti- | |
| abatur quicquam quod pro certo haberemus. quanto opere | |
| autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum | |
| ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces | 5 |
| ex Mutinensi fuga conferant. atque hoc mihi iam ante | |
| placuisse potes ex superioribus meis litteris recordari. quam- | |
| quam tum et fugae portus erat in tuis castris et subsidium | |
| salutis in tuo exercitu. quo magis nunc liberati, ut spero, | |
| periculis in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. | 10 |
| sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter, facies nos | |
| quid constitueris et quid agas, si tibi videbitur, certiores. | |
| Ciceronem nostrum in vestrum collegium cooptari volo. | 3.1 |
| existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis | |
| posse haberi; nam et factum est antea. Gaius enim Marius, | |
| cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec | |
| quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est etiam in lege | 5 |
| Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: 'qui | |
| petet cuiusve ratio habebitur'. aperte indicat posse rationem | |
| haberi etiam non petentis. hac de re scripsi ad eum ut tuo | |
| iudicio uteretur sicut in rebus omnibus. tibi autem statuen- | |
| dum est de Domitio, de Catone nostro. sed quamvis liceat | 10 |
| absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus | |
| faciliora. quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit | |
| ad comitia nostros accersendi facultas. omnino Pansa vivo | 4.1 |
| celeriora omnia putabamus. statim enim collegam sibi | |
| subrogavisset; deinde ante praetoria sacerdotum comitia | |
| fuissent. nunc per auspicia longam moram video. dum enim | |
| unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non | 5 |
| possunt. magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias | |
| velim me facias certiorem. | |
| iii Non. Mai. |