| xiv Kal. Iun. 43 in castris ad imam Candaviam | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| Noli exspectare dum tibi gratias agam. iam pridem hoc ex | 14.1.1 |
| nostra necessitudine, quae ad summam benevolentiam | |
| pervenit, sublatum esse debet. | |
| Filius tuus a me abest. in Macedonia congrediemur. iussus | |
| est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam. scripsi ad | 5 |
| eum ut mihi Heracleam occurreret. cum eum videro, | |
| quoniam nobis permittis, communiter constituemus de | |
| reditu eius ad petitionem aut commendatione honoris. | |
| Tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos | 2.1 |
| nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. | |
| audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte | |
| Pansae custodirique ut parricidam. nihil minus credendum | |
| est. quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? | 5 |
| praeterea est modestus homo et frugi, quem ne utilitas | |
| quidem videatur impulsura fuisse ad facinus. rogo te, et | |
| quidem valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam | |
| aequum est laborat), eripias eum ex custodia conservesque. | |
| hoc ego ad meum officium privatarum rerum aeque atque | 10 |
| ullam aliam rem pertinere arbitror. | |
| Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. | 3.1 |
| Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro | |
| Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam | |
| tibi misi Cicerei cuiusdam ad Satrium missam. | |
| Flavius noster de controversia quam habet cum Dyrrachi- | 4.1 |
| nis hereditariam sumpsit te iudicem; rogo te, Cicero, et | |
| Flavius rogat rem conficias. quin ei qui Flavium fecit | |
| heredem pecuniam debuerit civitas non est dubium; neque | |
| Dyrrachini infitiantur, sed sibi donatum aes alienum a | 5 |
| Caesare dicunt. noli pati a necessariis tuis necessario meo | |
| iniuriam fieri. | |
| xiiii Kal. Iun. ex castris ad imam Candaviam. |