| Mai. aut Iun. 43 in castris | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| L. Bibulus quam carus mihi esse debeat nemo melius | 15.1.1 |
| iudicare potest quam tu, cuius tantae pro re publica conten- | |
| tiones sollicitudinesque fuerunt. itaque vel ipsius virtus vel | |
| nostra necessitudo debet conciliare te illi. quo minus multa | |
| mihi scribenda esse arbitror. voluntas enim te movere debet | 5 |
| nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur. | |
| in Pansae locum petere constituit. eam nominationem a te | |
| petimus. neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi | |
| sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulus. | |
| De Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi | 2.1 |
| per se tibi commendatissimi sint? Apuleium vero tu tua | |
| auctoritate sustinere debes. sed Apuleius in sua epistula | |
| celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam | |
| virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui nostris | 5 |
| fautorum respondeat laudibus. |