| Mai. aut Iun.(?) 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Multos tibi commendavi et commendem necesse est. | 16.1.1 |
| optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum | |
| iudicium tibique omnes fortes viri navare operam et studium | |
| volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te | |
| et auctoritatem et gratiam valere plurimum. sed C. Nasen- | 2.1 |
| nium, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut nemi- | |
| nem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum | |
| principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit; hoc | |
| tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti | 5 |
| dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis | |
| adsumere. fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi | |
| hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. | |
| pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi | |
| gratias agere possit. | 10 |