| ex. Iun.(?) 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per | 17.1.1 |
| litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum | |
| dolorem tum levasses te in tuo non egere; ac velim facilius | |
| quam mihi nunc tibi tute medeare. est autem alienum tanto | |
| viro quantus es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere | 5 |
| non posse. me quidem cum rationes quas collegeras tum | |
| auctoritas tua a nimio maerore deterruit. cum enim mollius | |
| tibi ferre viderer quam deceret virum, praesertim eum qui | |
| alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus | |
| verbis quam tua consuetudo ferebat. itaque iudicium tuum | 2.1 |
| magni aestimans idque veritus me ipse collegi et ea quae | |
| didiceram, legeram, acceperam graviora duxi tua auctoritate | |
| addita. | |
| Ac mihi tum, Brute, officio solum erat et naturae, tibi | 5 |
| nunc populo et scaenae, ut dicitur, serviendum est. nam cum | |
| in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac paene | |
| gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem | |
| fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri. | |
| quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti | 10 |
| cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi | |
| vulnere, ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius | |
| quam dolere; sed ut modice, ceteris utile est, tibi necesse est. | |
| Scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent. | 3.1 |
| nos te tuumque exercitum exspectamus, sine quo, ut reliqua | |
| ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore. de tota | |
| re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis litteris | |
| quas Veteri nostro cogitabam dare. | 5 |