| ante iv Id. Iun. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem | 18.1.1 |
| quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam | |
| adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno | |
| opere desiderabat res publica. ingravescit enim in dies | |
| intestinum malum nec externis hostibus magis quam | 5 |
| domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed | |
| facilius frangebantur. erectior senatus erat non sententiis | |
| solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. erat in | |
| senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius | |
| generis tum maxime in socerum; cui consuli non animus ab | 10 |
| initio, non fides ad extremum defuit. bellum ad Mutinam | 2.1 |
| gerebatur nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in | |
| Hirtio. huius belli fortuna 'ut in secundis fluxa, ut in adversis | |
| bona'. erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso | |
| expulso. <a> Bruto deinde ita multa peccata ut quodam | 5 |
| modo victoria excideret e manibus; perterritos, inermis, | |
| saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido | |
| tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus | |
| in malis experiremur. | |
| Sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelis- | 10 |
| sima et maxima auxilia Gallorum. sed Caesarem meis consi- | 3.1 |
| liis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique | |
| constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque | |
| interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam | |
| consulatus. quod simul atque sensi, neque ego illum | 5 |
| absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius | |
| necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur nec in | |
| senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. | |
| nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut | |
| magistratus. numquam enim in honore extraordinario | 10 |
| potentis hominis vel potentissimi potius, quando quidem | |
| potentia iam in vi posita est et armis, accidit ut nemo | |
| tribunus pl., nemo alio <in> magistratu, nemo privatus | |
| auctor exsisteret. sed in hac constantia atque virtute erat | |
| tamen sollicita civitas. illudimur enim, Brute, tum militum | 15 |
| deliciis, tum imperatorum insolentia. tantum quisque se | |
| in re publica posse postulat quantum habet virium. non | |
| ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non | |
| iudicium, non existimatio civium, non posteritatis vere- | |
| cundia. | 20 |
| Haec ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum | 4.1 |
| cum me vestrorum edictorum fama revocavit. incitavisti | |
| vero tu me, Brute, Veliae. quamquam enim dolebam in eam | |
| me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod | |
| mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu | 5 |
| tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque | |
| praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda | |
| praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate | |
| firmavi. qui si steterit <f>ide mihique paruerit, satis videmur | |
| habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint | 10 |
| quam nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem | |
| rerum sustinere, spes omnis est in te. | |
| Quam ob rem advola, obsecro, atque eam rem publicam, | |
| quam virtute atque animi magnitudine magis quam eventis | |
| rerum liberavisti, exitu libera. omnis omnium concursus | 15 |
| ad te futurus est. hortare idem per litteras Cassium. spes | 5.1 |
| libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. | |
| firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. | |
| hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse | |
| confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum | 5 |
| extimescam. | |
| Habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat | |
| cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint; sin | |
| aliter fuerit (quod di omen avertant!), rei publicae vicem | |
| dolebo, quae immortalis esse debe<b>at; mihi quidem | 10 |
| quantulum reliqui est! |