| Iun. 43 in castris | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| Veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non | 19.1.1 |
| dubitem quin et in Caesare et Antonio se praestaturus fuerit | |
| acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni | |
| potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus cum | |
| Dolabella milites atque equites habente quodvis adire | 5 |
| periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit | |
| quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter | |
| dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis | |
| ultro et pollicitus est et dedit HS <³⁰xx>³⁰ ex sua pecunia et, quod | |
| multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit. | 10 |
| Huic persuadere cupi<i>mus ut imperator in castris | 2.1 |
| remaneret remque publicam defenderet. statuit id sibi <non | |
| faciendum>, quoniam exercitum dimisisset. statim vero | |
| rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi | |
| praetorum comitia habituri essent consules. nam illi ita | 5 |
| sentienti de re publica magno opere auctor fui ne differret | |
| tempus petitionis suae. cuius factum omnibus gratum esse | |
| debet qui modo iudicant hunc exercitum esse rei publicae, | |
| tibi tanto gratius quanto maiore et animo gloriaque liber- | |
| tatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris | 10 |
| consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es. | |
| Ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque te rogo ut | |
| Veterem ames velisque esse quam amplissimum. qui etsi | |
| nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis | |
| laudibus indulgentiaque poterit quo magis amplexetur ac | 15 |
| tueatur iudicium suum. id mihi gratissimum erit. |