| parte priore Quint. 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Etsi daturus eram Messallae Corvino continuo litteras, tamen | 20.1.1 |
| Veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui. | |
| Maximo in discrimine res publica, Brute, versatur | |
| victoresque rursus decertare cogimur; id accidit M. Lepidi | |
| scelere et amentia. quo tempore cum multa propter eam | 5 |
| curam quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum | |
| nihil tuli gravius quam me non posse matris tuae precibus | |
| cedere, non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me | |
| satis facturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa | |
| Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam durior | 10 |
| erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus | |
| ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras litteras ad | |
| senatum misisset, repente non solum recepit reliquias | |
| hostium sed bellum acerrime terra marique gerit, cuius | |
| exitus qui futurus sit incertum est. ita cum rogamur ut | 15 |
| misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo | |
| minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!) | |
| pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint. | |
| Nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera | 2.1 |
| filiorum poenis lui. sed hoc praeclare legibus comparatum | |
| est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicae | |
| redderet. itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui | |
| Lepidum hostem iudicat. atque ille si armis positis de vi | 5 |
| damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non | |
| haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publi- | |
| catis. quamquam, quod tua mater et soror deprecatur pro | |
| pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus | |
| Lepidus, Antonius, reliqui hostes denuntiant. | 10 |
| Itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque | |
| exercitu tuo. cum ad rem publicam summam tum ad | |
| gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante | |
| scripsi, in Italiam venire quam primum. eget enim vehe- | |
| menter cum viribus tuis tum etiam consilio res publica. | 15 |
| Veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio | 3.1 |
| libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum | |
| rei publicae studiosissimum amantissimumque cognovi. | |
| Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo. tecum enim | |
| illum et te in Italiam celeriter esse venturum confido. | 5 |