| Kal. Quint. 43 in castris | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| De M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui si | 21.1.1 |
| eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo | |
| suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, neces- | |
| situdinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, | |
| sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis | 5 |
| in patris locum successisse existimes. hoc si a te impetro, | |
| nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. aliter alii cum suis | |
| vivunt: nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo | |
| possit expleri voluntas mea aut officium. quid vero aut mihi | |
| tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid | 10 |
| tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus | |
| sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra | |
| patrem Lepidum Brutus avunculus? | |
| Scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac | 2.1 |
| stomacho neque debeo. nam si in tanta re tamque necessaria | |
| verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, | |
| nulla spes est facturum te quod volo et quod oportet. qua re | |
| noli exspectare longas preces; intuere me ipsum, qui hoc a | 5 |
| te, vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim vel a | |
| consulari, tali viro, remota necessitudine privata, debeo | |
| impetrare. quid sis facturus velim mihi quam primum | |
| rescribas. | |
| Kal. Quint. ex castris. | 10 |