| prid.(?) Id. Quint. 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Breves litterae tuae—breves dico? immo nullae. tribusne | 22.1.1 |
| versiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses | |
| potius. et requiris meas! quis umquam ad te tuorum sine | |
| meis venit? quae autem epistula non pondus habuit? quae | |
| si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas | 5 |
| perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum | |
| epistulam, recte id quidem; sed haec quoque debuit esse | |
| plenior. ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu | |
| scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem | |
| ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret; nihil enim mihi | 10 |
| iucundius, nihil illi honestius. quamquam aliquotiens ei | |
| scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in | |
| alterum annum esse reiecta, quod ego cum Ciceronis causa | |
| elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibul<i ali>orum; | |
| quod ad te etiam scripseram, sed videlicet, cum illam pusillam | 15 |
| epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. | |
| Qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem | 2.1 |
| meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem | |
| publicam, cui susceptus es, respicis, tibi iam iamque facien- | |
| dum est. renatum enim bellum est, idque non parvum, | |
| scelere Lepidi. exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, | 5 |
| non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum | |
| flagitari; qui si Italiam attigerit, erit civis nemo, quem | |
| quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra con- | |
| ferat. etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum | |
| habemus. sed non ignoras quam sint incerti et animi | 10 |
| hominum infecti partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, | |
| ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui | |
| consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, | |
| per deos, idque quam primum, tibique persuade non te | |
| Idibus Martiis, quibus servitutem a tuis civibus depulisti, | 15 |
| plus profuisse patriae quam, si mature veneris, profuturum. | |
| ii Id. Quint. |