| Quint. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Messallam habes. quibus igitur litteris tam accurate scriptis | 23.1.1 |
| adsequi possum subtilius ut explicem quae gerantur quaeque | |
| sint in re publica quam tibi is exponet qui et optime omnia | |
| novit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? cave | |
| enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad | 5 |
| te quae tibi nota sunt scribere; sed tamen tantam omnium | |
| laudum excellentiam non queo silentio praeterire), cave | |
| putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quic- | |
| quam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, | |
| vix in eo locum ad laudandum habere videatur. quamquam | 10 |
| in hac ipsa sapientiae plus apparet; ita gravi iudicio multaque | |
| arte se exercuit in <se>verissimo genere dicendi. tanta autem | |
| industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima | |
| ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur. | |
| Sed provehor amore. non enim id propositum est huic | 2.1 |
| epistulae Messallam ut laudem, praesertim ad Brutum, cui | |
| et virtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa | |
| studia quae laudo notiora. quem cum a me dimittens | |
| graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad | 5 |
| alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem | |
| maximam sequebatur. sed haec hactenus. | |
| Venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam | 3.1 |
| qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in | |
| honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. | |
| tu hoc, alius fortasse quod in animadversione poenaque | |
| durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei | 5 |
| meum iudicium studeo tibi esse notissimum, neque solum | |
| ut Solonis dictum usurpem, qui et sapiens unus fuit ex | |
| septem et legum scriptor solus ex septem: is rem publicam | |
| contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet | |
| utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in | 10 |
| utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum | 4.1 |
| est hoc loco disputare; quid ego autem secutus hoc bello sim | |
| in sententiis dicendis aperire non alienum puto. | |
| Post interitum Caesaris et vestras memorabilis Idus | |
| Martias, Brute, quid ego praetermissum a vobis quantamque | 5 |
| impendere rei publicae tempestatem dixerim non es oblitus. | |
| magna pestis erat depulsa per vos, magna populi Romani | |
| macula deleta, vobis vero parta divina gloria, sed instru- | |
| mentum regni delatum ad Lepidum et Antonium, quorum | |
| alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, | 10 |
| inimicus otio. his ardentibus perturbandae rei publicae | |
| cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus. | |
| erexerat enim se civitas in retinenda libertate consentiens; | |
| <sed> nos tum nimis acres <visi>, vos fortasse sapientius | 5.1 |
| excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia | |
| profitenti remisistis. itaque cum teneri urbem a parricidis | |
| viderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque | |
| armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse exceden- | 5 |
| dum putavi. taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis | |
| civitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem qui | |
| semper infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis | |
| ferre non potuit. itaque in medio Achaico cursu cum etesi- | |
| arum diebus auster me in Italiam quasi dissuasor mei | 10 |
| consili rettulisset, te vidi Veliae, doluique vehementer. | |
| cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant | |
| fugere sapientis. Romam ut veni, statim me obtuli Antoni | 6.1 |
| sceleri atque dementiae. quem cum in me incitavissem, | |
| consilia inire coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt | |
| propria sanguinis) rei publicae liberandae. | |
| Longa sunt quae restant, <mihi> praetereunda; sunt enim | 5 |
| de me. tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem | |
| adhuc sumus, si verum fateri volumus, fluxisse ex fonte | |
| consiliorum meorum. huic habiti a me honores nulli quidem, | 7.1 |
| Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. ut enim primum | |
| libertatem revocare coepimus, cum se nondum ne Decimi | |
| quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut iam id scire | |
| possemus atque omne praesidium esset in puero qui a cervici- | 5 |
| bus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit | |
| decernendus? quamquam ego illi tum verborum laudem | |
| tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium. quod | |
| quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat | |
| exercitum habenti necessarium. quid enim est sine imperio | 10 |
| exercitus? statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis | |
| primo Servius, post maiorem etiam Servilius. nihil tum | |
| nimium videbatur. | |
| Sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in | 8.1 |
| victoria grati reperiuntur. ego enim D. Bruto liberato, cum | |
| laetissimus ille civitati dies illuxisset idemque casu Bruti | |
| natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen | |
| adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus, qui | 5 |
| hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cui vos ponti- | |
| fices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis. quod | |
| ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae | |
| victoriae sempiternam volebam. atque illo die cognovi paulo | |
| pluris in senatu malevolos esse quam gratos. eos per ipsos | 10 |
| dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, | |
| Aquilam etiam. quod quis reprehendet, nisi qui deposito | |
| metu praeteriti periculi fuerit oblitus? accedebat ad benefici | 9.1 |
| memoriam gratam ratio illa quae etiam posteris esset | |
| salutaris: exstare enim volebam in crudelissimos hostis | |
| monumenta odi publici sempiterna. suspicor illud tibi minus | |
| probari, quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris | 5 |
| sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti | |
| introire Caesari liceret decreverim. ego autem (sed erro | |
| fortasse, nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) | |
| nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius. cur autem ita | |
| sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse | 10 |
| quam gratus. hoc ipsum nimium. qua re alia videamus. D. | |
| Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco. praeclara illa | |
| quidem ingenia quae gloria invitantur; sed senatus etiam | |
| sapiens qui, qua quemque re putat, modo honesta, ad rem | |
| publicam iuvandam posse adduci, hac utitur. at in Lepido | 15 |
| reprehendimur, cui cum statuam in rostris statuissemus, idem | |
| illam evertimus. nos illum honore studuimus a furore | |
| revocare: vicit amentia levissimi hominis nostram pruden- | |
| tiam. nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum | |
| est mali quantum in evertenda boni. | 20 |
| Satis multa de honoribus. nunc de poena pauca dicenda | 10.1 |
| sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello | |
| devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo equidem | |
| nihil a te nisi sapienter. sed sceleris poenam praetermittere | |
| (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus | 5 |
| tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim | |
| bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria | |
| mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, | |
| tamen aliqua forma esset futura rei publicae: hoc bello | |
| victores quam rem publicam simus habituri non facile | 10 |
| adfirmarim, victis certe nulla umquam erit. dixi igitur | |
| sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas, neque tam | |
| ulciscendi causa quam ut et in praesens sceleratos civis | |
| timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum | |
| documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet | 15 |
| imitari. quamquam haec quidem sententia non magis mea | 11.1 |
| fuit quam omnium. in qua videtur illud esse crudele, quod ad | |
| liberos, qui nihil meruerunt, poena pervenit. sed id et | |
| antiquum est et omnium civitatum, si quidem etiam | |
| Themistocli liberi eguerunt. et si iudicio damnatos eadem | 5 |
| poena sequitur civis, qui potuimus leniores esse in hostis? | |
| quid autem queri quisquam potest de me, qui si vicisset | |
| acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? | |
| Habes rationem mearum sententiarum de hoc genere | |
| dumtaxat honoris et poenae. nam de ceteris rebus quid | 10 |
| senserim quidque censuerim audisse te arbitror. | |
| Sed haec quidem non ita necessaria, illud valde necessari- | 12.1 |
| um, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum. | |
| summa est exspectatio tui; quod si Italiam attigeris, ad te | |
| concursus fiet omnium. sive enim vicerimus, qui quidem | |
| pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire | 5 |
| ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad | |
| collocandum aliquem civitatis statum; sive etiam nunc | |
| certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate | |
| tua tum in exercitus tui viribus. sed propera, per deos! scis | |
| quantum sit in temporibus, quantum in celeritate. | 10 |
| Sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex | 13.1 |
| matris et ex sororis litteris cogniturum. qua in causa maiorem | |
| habeo rationem tuae voluntatis, quae mihi carissima est, | |
| quam, ut quibusdam videor, constantiae meae. sed ego nulla | |
| in re malo quam in te amando constans et esse et videri. | 5 |