| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| Particulam litterarum tuarum, quas misisti Octavio, legi | 24.1.1 |
| missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute | |
| mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim | |
| usitatum sed etiam cottidianum est aliquid audire de te quod | |
| pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut | 5 |
| feceris. at dolore quantum maximum capere animo possum | |
| eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de nobis | |
| adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter | |
| ac demisse—quid scribam? pudet condicionis ac fortunae, | |
| sed tamen scribendum est—commendas nostram salutem illi | 10 |
| (quae morte qua non perniciosior?) ut prorsus prae te feras | |
| non sublatam dominationem sed dominum commutatum | |
| esse. verba tua recognosce et aude negare servientis adversus | |
| regem istas esse preces. unum ais esse quod ab eo postuletur | |
| et exspectetur, ut eos civis de quibus viri boni populusque | 15 |
| Romanus bene existimet salvos velit. quid si nolit? non | |
| erimus? atqui non esse quam esse per illum praestat. ego me | 2.1 |
| dius fidius non existimo tam omnis deos aversos esse a salute | |
| populi Romani ut Octavius orandus sit pro salute cuiusquam | |
| civis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum. iuvat enim | |
| magnifice loqui et certe decet adversus ignorantis quid pro | 5 |
| quoque timendum aut a quoque petendum sit. | |
| Hoc tu, Cicero, posse fateris Octavium et illi amicus es? | |
| aut, si me carum habes, vis Romae videri, cum ut ibi esse | |
| possem commendandus puero illi fuerim? cui quid agis | |
| gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas? | 10 |
| an hoc pro beneficio habendum est quod se quam Antonium | |
| esse maluerit a quo ista petenda essent? vindici quidem | |
| alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime | |
| meritis de re publica liceat esse salvis? ista vero imbecillitas | 3.1 |
| et desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in | |
| omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et | |
| Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum | |
| occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu | 5 |
| iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris | |
| misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos aut | |
| nulla alia re. quod si Romanos nos esse meminissemus, non | |
| audacius dominari cuperent postremi homines quam id nos | |
| prohiberemus, neque magis irritatus esset Antonius regno | 10 |
| Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus. | |
| Tu quidem, consularis et tantorum scelerum vindex, | 4.1 |
| quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te | |
| pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel | |
| probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem | |
| habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium? | 5 |
| nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam | |
| nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, | |
| esse arbitrium suum de re publica, quaerenda esse arma | |
| putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut illo pro- | |
| hibito rogaremus alterum qui se in eius locum reponi | 10 |
| pateretur, non ut esset sui iuris ac mancipi res publica? nisi | |
| forte non de servitute sed de condicione serviendi recusatum | |
| est a nobis. atqui non solum bono domino potuimus Antonio | |
| tolerare nostram fortunam sed etiam beneficiis atque | |
| honoribus ut participes frui quantis vellemus. quid enim | 15 |
| negaret iis quorum patientiam videret maximum domina- | |
| tionis suae praesidium esse? sed nihil tanti fuit quo vendere- | |
| mus fidem nostram et libertatem. hic ipse puer, quem | 5.1 |
| Caesaris nomen incitare videtur in Caesaris interfectores, | |
| quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus | |
| tantum quantum profecto poterit, quoniam vivere et | |
| pecunias habere et dici consulares volumus! ceterum nequi- | 5 |
| quam perierit ille (cuius interitu quid gavisi sumus si mortuo | |
| <eo> nihilo minus servituri eramus?), <si> nulla cura | |
| adhibetur. | |
| Sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud | |
| iudicium quo non modo heredi eius quem occidi non con- | 10 |
| cesserim quod in illo non tuli sed ne patri quidem meo, si | |
| reviviscat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit. an | |
| hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos quo invito | |
| nobis in ista civitate locus non sit? qui porro id quod petis | |
| fieri potest ut impetres? rogas enim velit nos salvos esse: | 15 |
| videmur ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus? | |
| quam, si prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui | |
| possumus accipere? an tu Romae habitare, id putas incolu- | 6.1 |
| mem esse? res, non locus, oportet praestet istuc mihi; neque | |
| incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi | |
| facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati | |
| contumelias peius odero malis omnibus aliis. nonne hoc est | 5 |
| in easdem tenebras recidisse, <si> ab eo qui tyranni nomen | |
| adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum | |
| oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices | |
| atque oppressores dominationis salvi sint? hanc ego civitatem | |
| videre velim aut putem ullam quae ne traditam quidem | 10 |
| atque inculcatam libertatem recipere possit, plusque timeat | |
| in puero nomen sublati regis quam confidat sibi, cum illum | |
| ipsum qui maximas opes habuerit paucorum virtute subla- | |
| tum videat. | |
| Me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te | 15 |
| quidem ipsum, si me audies. valde care aestimas tot annos | |
| quot ista aetas recipit si propter eam causam puero isti | |
| supplicaturus es. deinde, quod pulcherrime fecisti ac facis in | 7.1 |
| Antonio, vide ne convertatur a laude maximi animi ad | |
| opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet a quo de | |
| nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed | |
| amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod laudas | 5 |
| ob ea quae adhuc fecit plane probo. sunt enim laudanda, si | |
| modo contra alienam potentiam, non pro sua, suscepit eas | |
| actiones. cum vero iudicas tantum illi non modo licere sed | |
| etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse | |
| nos salvos, nimium magnam mercedem statuis (id enim | 10 |
| ipsum illi largiris quod per illum habere videbatur res | |
| publica), neque hoc tibi in mentem venit, si Octavius illis | |
| dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui | |
| illud malum exciderint cuius istae reliquiae sunt nihil quo | |
| expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum | 15 |
| Romanum, si omnia simul congesserit. | |
| Ac vide quanto diligentius homines metuant quam memi- | 8.1 |
| nerint: quia Antonius vivat atque in armis sit, de Caesare | |
| vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam | |
| revocari in integrum potest, Octavius is est qui quid de nobis | |
| iudicaturus sit exspectet populus Romanus, nos ii sumus de | 5 |
| quorum salute unus homo rogandus videatur. | |
| Ego vero, ut istuc revertar, is sum qui non modo non | |
| supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur; | |
| aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam | |
| ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus | 10 |
| nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem | |
| vivendi minuere potuerit. mihi quidem ita beatus esse | 9.1 |
| videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc con- | |
| silium, ut relatam putem gratiam pietati meae. quid enim | |
| est melius quam memoria recte factorum et libertate con- | |
| tentum neglegere humana? sed certe non succumbam | 5 |
| succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt, experi- | |
| arque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a | |
| servitio civitatem nostram. si secuta fuerit quae debet | |
| fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo. | |
| quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus | 10 |
| traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis | |
| meos? | |
| Te, Cicero, rogo atque hortor ne defatigere neu diffidas, | 10.1 |
| semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque, nisi | |
| ante sit occursum, explores ne se insinuent. fortem et liberum | |
| animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam | |
| vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse | 5 |
| putaris. fateor enim duriorem esse condicionem spectatae | |
| virtutis quam incognitae. bene facta pro debitis exigimus; | |
| quae aliter eveniunt, ut decepti ab iis, infesto animo repre- | |
| hendimus. itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima | |
| laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem | 10 |
| merito praestare videtur, nemo admiratur; idem Cicero, si | 11.1 |
| flexerit adversus alios iudicium suum, quod tanta firmitate | |
| ac magnitudine <animi> direxit in exturbando Antonio, non | |
| modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam | |
| praeterita evanescere coget; nihil enim per se amplum est | 5 |
| nisi in quo iudici ratio exstat. * * * , quia neminem magis | |
| decet rem publicam amare libertatisque defensorem esse vel | |
| ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione | |
| omnium. | |
| Qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse. | 10 |
| magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima | |
| gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint | |
| populo duces ad resistendum improborum consiliis. |