| BRUTUS ATTICO SALUTEM | |
| Scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem um- | 25.1.1 |
| quam de suis actis; quoniam me flagitas, coactu tuo scribam | |
| quae sentio. | |
| Omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio. quid enim | |
| mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem | 5 |
| publicam? sed quaedam mihi videtur—quid dicam? | |
| imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse, qui | |
| valentissimum Antonium suscipere pro re publica non | |
| dubitarit inimicum? nescio quid scribam tibi nisi unum: | |
| pueri et cupiditatem et licentiam potius esse irritatam quam | 10 |
| repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic | |
| indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in | |
| ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque | |
| prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod | |
| obicit et imitetur in Casca Bestiam. an quia non omnibus | 15 |
| horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas | |
| Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero | |
| pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius | |
| reprehendere illius consulatum soliti sunt? | |
| Sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero | 2.1 |
| noster. quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi | |
| poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali | |
| auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri | |
| altiores, si patiamur, ut iam <dubium sit utrum> ista quae | 5 |
| facit dominationem an dominum [an] Antonium timentis | |
| sint? ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato | |
| serviat, rem ipsam non deprecatur. immo triumphus et | |
| stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat | |
| concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis | 10 |
| aut Ciceronis est? | |
| Quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse | 3.1 |
| est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec | |
| ad te scripserim nec ignoro quid sentias in re publica et quam | |
| desper<es neque liber>atam quoque sanari putes posse. nec | |
| mehercule te, Attice, reprehendo; aetas enim, mores, liberi | 5 |
| segnem efficiunt, quod quidem etiam ex Flavio nostro | |
| perspexi. | |
| Sed redeo ad Ciceronem. quid inter Salvid<i>enum et | 4.1 |
| eum interest? quid autem amplius ille decerneret? 'timet' | |
| inquies 'etiam nunc reliquias belli civilis.' quisquam ergo ita | |
| timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum | |
| victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescen- | 5 |
| dam esse? an hoc ipsum ea re facit quod illi propter ampli- | |
| tudinem omnia iam ultroque deferenda putat? o magnam | |
| stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum | |
| vitare fortasse potueris, ultro accersas et attrahas! nimium | |
| timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec mihi | 10 |
| videntur Ciceroni ultima esse in malis; et, dum habeat a | |
| quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, | |
| servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam | |
| in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse. | |
| Licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat | 5.1 |
| omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba | |
| rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis | |
| sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi | |
| quidem hominis numero sit? atqui eo tendit, id agit, ad eum | 5 |
| exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. | |
| ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio | |
| instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae pro | |
| libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, | |
| paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa | 10 |
| callere videtur Philippus, qui privigno minus tribuerit quam | |
| Cicero, qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam | |
| insectari dolores nostros. quid enim nostra victum esse | |
| Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit? | |
| tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. | 6.1 |
| Vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si | |
| neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet. | |
| ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno | |
| et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae | 5 |
| supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio | |
| serviendi qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribit, | |
| Octavius, quod ego numquam existimavi; sed dominum ne | |
| parentem quidem maiores nostri voluerunt esse. | |
| Te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est | 10 |
| diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi quod | |
| tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum | |
| Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil | |
| esse remissum, de iudicio largiter. neque enim impetrari | |
| potest quin, quale quidque videatur ei, talem quisque de illo | 15 |
| opinionem habeat. | |
| Vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae | 7.1 |
| nostrae. potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere. | |
| valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror. denique | |
| quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant. et | |
| hominem noro et quid sibi voluerit. | 5 |