| vi Kal. Sext. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei | 26.1.1 |
| publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres, | |
| neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a | |
| prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius | |
| omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur, ut | 5 |
| venirem ad se a. d. viii Kal. Sext.; quod ego, ut debui, sine | |
| mora feci. cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et | |
| Scaptius. at illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, | |
| accerseremusne te atque id tibi conducere putaremus an | |
| tardare et commorari te melius esset. respondi id quod | 2.1 |
| sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime condu- | |
| cere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et | |
| inclinatae paene rei publicae. | |
| Quid enim abesse censes mali in eo bello in quo victores | 5 |
| exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo | |
| incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque | |
| maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei | |
| publicae indixerit? quid dicam 'in tanto senatus populique | |
| consensu', cum tantum resideat intra muros mali? maximo | 3.1 |
| autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum | |
| me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset | |
| vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. est | |
| autem gravior et difficilior animi et sententiae, maximis | 5 |
| praesertim in rebus, pro altero quam pecuniae obligatio. | |
| haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis: | |
| rei publicae quod spoponderis quem ad modum solvas, si is | |
| dependi facile patitur pro quo spoponderis? quamquam et | |
| hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus. videtur enim | 10 |
| esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravandum | |
| parati, qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni | |
| praestringi posse confidunt. itaque ad reliquos hic quoque | |
| labor mihi accessit, ut omnis adhibeam machinas ad | |
| tenendum adulescentem, ne famam subeam temeritatis. | 15 |
| quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo | 4.1 |
| spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest | |
| rem publicam me pro eo spopondisse qui fuit in rebus | |
| gerendis cum suo ingenio <praeclarus> tum mea promissione | |
| constantior. | 5 |
| Maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus | 5.1 |
| est inopia rei pecuniariae. obdurescunt enim magis cottidie | |
| boni viri ad vocem tributi. quod ex centesima collatum | |
| impudenti censu locupletum in duarum legionum praemiis | |
| omne consumitur. impendent autem infiniti sumptus cum | 5 |
| in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in tuum. | |
| nam Cassius noster videtur posse satis ornatus venire. sed et | |
| haec et multa alia coram cupio idque quam primum. | |
| De sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes. | 6.1 |
| omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi | |
| causam reservant; sed ego a principio, cum divinare de belli | |
| diuturnitate <non> possem, ita causam egi puerorum in | |
| senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere. nec | 5 |
| vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo | |
| ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te pertinere | |
| arbitrer. | |
| vi Kal. Sext. |