| PRO M. TVLLIO ORATIO | |
| A<ntea sic hanc causam> a<gere> s<tatue>ra<m>, <recupe>ratores, <ut | 1.1 |
| infitia>turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam | |
| atrocem ad familiam suam pertinere. Itaque animo soluto | |
| a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id | |
| me testibus planum facere posse. Nunc vero postea quam | 5 |
| non modo confessus est vir primarius, L. Quin<ctius> . . . | |
| <la>borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; | |
| nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod | |
| infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id | |
| cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. Itaque tum | 2.1 |
| vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore vide- | |
| batur. Ego enim omnia in tes<tibus> . . . | |
| quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? Mihi | |
| autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec | 5 |
| atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque | |
| apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum | |
| est. | |
| Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio | 3.1 |
| defensionis . . . | |
| minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli | |
| viderer defendere. Nunc quoniam Quinctius ad causam | |
| pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique | 5 |
| confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. | |
| Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si | |
| minus eius famae parcere videbor quam antea consului. | |
| Pri . . | 4.1 |
| . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla | |
| in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, | |
| homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? | |
| Ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut | 5 |
| quod antea nihil in istum dixi probar<e possi>m, quam <ne> in eo | |
| reprehendar quod hoc tempore respondeo. Verum et tum | 5.1 |
| id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. | |
| Nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum | |
| datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur | |
| quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res | 5 |
| postulare non videretur. Quid ergo est? Tametsi postulat | |
| causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum | |
| non soleo descendere. Nunc cum coactus dicam, si quid | |
| forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, | |
| tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore | 10 |
| actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque | |
| amicum esse cognoscat. |