| Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod | 6.1 |
| tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco | |
| quia aequum est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad | |
| dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas. | |
| Namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi | 5 |
| finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem | |
| facias, id abs te postulo. Neque hoc idcirco postulo quod | |
| te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam orna- | |
| tissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque | |
| de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies | 10 |
| eximatur. | |
| Iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae | 7.1 |
| paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs arma- | |
| tis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio. Eius | |
| rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium | |
| datum est in quadruplum. | 5 |
| Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora | 8.1 |
| atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et | |
| iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis | |
| propter hominum malam consuetudinem nimiamque licen- | |
| tiam constitutum est. Nam cum multae familiae dice- | 5 |
| rentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque | |
| facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum | |
| sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lu- | |
| cullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus | |
| hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias | 10 |
| suas continerent ut non modo armati damnum nemini | |
| darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis | |
| defenderent; et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, | 9.1 |
| tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res | |
| et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno | |
| metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, | |
| idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus | 5 |
| fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod | |
| enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium | |
| constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere. | |
| His temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res | 10.1 |
| in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione | |
| armis uterentur, necesse putavit esse et in universam fami- | |
| liam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recu- | |
| peratores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam | 11.1 |
| graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et | |
| illam latebram tollere: 'damnvm inivria.' Quod in aliis | |
| causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi | |
| damno quod vi per servos armatos datum esset . . . | 5 |
| ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, | 12.1 |
| manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret | |
| ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus | |
| coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque | |
| illud adderet 'inivria,' putavit se audaciam improborum | 5 |
| sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset. |