| Quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit | 13.1 |
| cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis | |
| demonstro, attendite. Fundum habet in agro Thurino | 14.1 |
| M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque | |
| eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est | |
| qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. | |
| Nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, | 5 |
| cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere | |
| pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum | |
| atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius <emerat> . . . | |
| clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. | 15.1 |
| Etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore | |
| mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in | |
| praedio ponere, non posuit, sed abiecit. Nihil adhuc m . . . | |
| . . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum | 5 |
| suum damno Tulli <exp>lere conatus est. Est in eo agro | 16.1 |
| centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae sem- | |
| per M. Tulli fuit, quam etiam pater pos<sederat> . . . | |
| posita esse et ad fundum eius convenire. Ac primum, quod | |
| eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum pro- | 5 |
| scripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acer- | |
| ronio, viro op<timo>. . . . | |
| modum proscripsisse. Hominem appellat. Iste sane adro- | 17.1 |
| ganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis | |
| auctor demonstraverat. Mittit ad procuratorem litteras et | |
| ad vilicum Tullius . . . | |
| facturum negavit; illis absentibus finis Acerronio demon- | 5 |
| stravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam | |
| tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex . . | |
| . . mine eius modi semustilatus effugit. Adducit iste interea | 18.1 |
| in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis | |
| arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, pror- | |
| sus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad | |
| caedem ac pugnam comparari. Brevi illo tempore Q. Cati | 19.1 |
| Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines | |
| occiderunt; multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, | |
| non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam | |
| rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant. | 5 |
| Venit in Thurinum interea Tullius. Deinde iste pater | |
| familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, | |
| cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria | |
| Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli | |
| Philinum. 'Quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' | 20.1 |
| Servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad | |
| villam; posse eum cum eo disceptare si quid vellet. Rogat | |
| Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut secum simul | |
| veniat ad Tullium. Venitur. Ad villam erat Tullius. | 5 |
| Appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo | |
| deduceretur. Dicit deducturum se Tullius, vadimonium | |
| Fabio Romam promissurum. Manet in ea condicione | |
| Fabius. Mature disceditur. Proxima nocte, iam fere cum | 21.1 |
| lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, | |
| quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes | |
| armatique veniunt; introitum ipsi sibi <vi> manuque pate- | |
| faciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis | 5 |
| adoriuntur; quod facile factu fuit, neque tam multos neque | |
| repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi | |
| crudelitatisque <hab>uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis | |
| relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam re- | |
| liquissent, minor eis honor haberetur; praeterea tectum | 10 |
| villamque disturbant. Hanc rem tam atrocem, tam indi- | 22.1 |
| gnam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem | |
| antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. | |
| Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thu- | |
| rina bona atque honesta copia praesto fuit. Omnibus | 23.1 |
| acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm . . . | |
| turbarunt. |