| Audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum | 24.1 |
| honestorum testimonium. Haec quae mei testes dicunt, | |
| fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non di- | |
| cunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. | |
| Nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis plu- | 5 |
| ribus, deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil amplius. | |
| Quid Fabius? Horum nihil negat. Quid ergo addit am- | |
| plius? Suam familiam fecisse dicit. Quo modo? Vi | 25.1 |
| hominibus armatis. Quo animo? Vt id fieret quod factum | |
| est. Quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. | |
| Quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum | |
| convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in | 5 |
| locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut | |
| caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, | |
| potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo | |
| malo seiungere? At istuc totum 'dolo malo' additur in | 26.1 |
| hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. Id | |
| ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; | |
| profecto quin ita sit non dubitabitis. | |
| Si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia | 27.1 |
| factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset | |
| et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, | |
| totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. | |
| Nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non inter- | 5 |
| fuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus | |
| damnum dedisse. Ergo, id quia poterat fieri et facile pote- | |
| rat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa | |
| fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum | |
| esset. Nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve | 28.1 |
| hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse | |
| est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non | |
| facit, fit autem dolo malo eius. Ergo addito 'dolo malo' | |
| actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim osten- | 5 |
| dere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, | |
| sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat | |
| necesse est. |