| Videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, | 29.1 |
| <velut inter> me et M. Claudium: Vnde dolo malo tvo, | |
| M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator | |
| eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula. Si, ubi ita inter- | |
| dictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam | 5 |
| <ut> vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me | |
| audiat? Non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, | |
| dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et Claudio | |
| utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum | |
| esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur. Plus igitur | 30.1 |
| <datur> Claudio, cum <ita> interdicitur, unde dolo malo meo vi | |
| deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. | |
| Nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vince- | |
| rem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur, | 5 |
| sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te | |
| dolo malo meo vi deiectum iudicari. Hoc persimile atque | 31.1 |
| adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. Quaero | |
| enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecv- | |
| niae paret a familia P. Fabii <vi> hominibvs armatis | |
| damnvm M. Tvllio datvm, quid haberes quod diceres? | 5 |
| Nihil, opinor. Fateris enim omnia et familiam P. Fabi fe- | |
| cisse et vi hominibus armatis fecisse. Quod additum est | |
| 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et ex- | |
| cluditur omnis tua defensio? Nam si additum id non esset | 32.1 |
| ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, | |
| vinceres, si id probare potuisses. Nunc, sive illa defensione | |
| uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; | |
| nisi putamus eum <in iudi>cium venire qui consilium inierit, | 5 |
| illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intel- | |
| legi possit, factum sine consilio non possit. An, quod factum | |
| eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, | |
| sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio | |
| fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? | 10 |
| An, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, | 33.1 |
| in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis? Hic | |
| mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi | |
| contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis | |
| pro portu stationeque utuntur. Nam in dolo malo volunt | 5 |
| delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae | |
| fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac | |
| tenerentur. Ego non in una re sola, quod mihi satis est, | 34.1 |
| neque in universa re solum, sed singillatim in omnibus do- | |
| lum malum exstare dico. Consilium capiunt ut ad servos | |
| M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. Arma capiunt; dolo | |
| malo faciunt. Tempus ad insidiandum atque celandum | 5 |
| idoneum eligunt; dolo malo faciunt. Vi in tectum inruunt; | |
| in ipsa vi dolus est. Occidunt homines, tectum diruunt; nec | |
| homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo | |
| malo potest. Ergo si omnes partes sunt eius modi ut in | |
| singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus | 10 |
| sine dolo malo factum iudicabitis? |