| Quid ad haec Quinctius? Sane nihil certum neque | 35.1 |
| unum, in quo non modo possit verum putet se posse con- | |
| sistere. Primum enim illud ini<e>c<i>t, nihil posse dolo malo | |
| familiae fieri. Hoc loco non solum fecit ut defenderet | |
| Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. | 5 |
| Nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia | |
| nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur | |
| omnes de <si>mili causa necesse est, bona me hercule! Si hoc | 36.1 |
| solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam | |
| rem coniunctam cum summa re publica fortunisque priva- | |
| torum, severissimum iudicium maximaque ratione composi- | |
| tum per vos videri esse dissolutum. Sed non id solum | 5 |
| agitur . . . | |
| Prisc. GL 2.197K | |
| hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed | 36(fr).7 |
| omnibus constitui putetur. | |
| . . . ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quin- | 37.1 |
| ctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me | |
| praetermissum sit, pro concesso putetur. | |
| Dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint | 38.1 |
| necne. De quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc | |
| iudicium necne. Si non venit, quid attinet aut nos dicere | |
| aut hos quaerere? Si autem venit, quid attinuit te tam | |
| multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium | 5 |
| 'inivria,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare | |
| et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria | |
| non addidisset? Haec cum praetorem postulabas, cum tri- | 39.1 |
| bunos appellabas, nempe <ita> dicebas, potestatem tibi fieri | |
| oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse | |
| iniuria M. Tullio damnum datum. Quod ergo ideo in iudi- | |
| cium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere | 5 |
| liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id | |
| ipsum a quo <d>e<pul>s<u>s es impetraris? At quibus verbis in | |
| decernendo Metellus usus est ceteri<que> quos appellasti? | |
| Nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis | |
| coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri | 10 |
| potuerit, tamen se nihil addituros? Et recte, recuperatores. | |
| Nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi | 40.1 |
| audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, | |
| quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri | |
| iure posse? An quicquam interest utrum magistratus pec- | |
| cato defensionem constituant an peccandi potestatem licen- | 5 |
| tiamque permittant? Etenim, recuperatores, non damno | 41.1 |
| commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. | |
| Nam <si> id esset, nec recuperatores potius darent quam iudi- | |
| cem nec in universam familiam, sed in eum <qui>cum nomi- | |
| natim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et <ad> | 5 |
| 'damnvm' adderetur 'inivria.' Neque enim is qui hoc | |
| iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in | |
| quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum | |
| debet advertere. In hoc iudicio videtis agi de vi, videtis | 42.1 |
| agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, | |
| agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, | |
| sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos | |
| qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, | 5 |
| tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure | |
| facta an iniuria? Non ergo praetores a lege Aquilia reces- | |
| serunt, quae de damno est, sed de vi et armis severum iudi- | |
| cium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam | |
| putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere ma- | 10 |
| luissent de iure et iniuria disputare noluerunt. Neque ideo | 43.1 |
| de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, | |
| sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere | |
| et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, | |
| posse hoc talibus viris persuaderi non iniuria factum, sed ne | 5 |
| quod tamen scutum dare in iudicio viderentur eis quos | |
| propter haec arma in iudicium vocavissent. Fuit illud in- | 44.1 |
| terdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque | |
| est: Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm | |
| avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno | |
| vi deiecisti. Deinde additur illius iam hoc causa quicum | 5 |
| agitur: cvm ille possideret, et hoc amplius: qvod nec vi nec | |
| clam nec precario possideret. Multa dantur ei qui vi | 45.1 |
| alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet pro- | |
| bare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, | |
| vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, | |
| vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario. Ei qui de vi | 5 |
| confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam | |
| maiores reliquerunt. Age illud alterum interdictum con- | 46.1 |
| sideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem | |
| iniquitatem temporum nimiamque hominum <licentiam> . . . | |
| boni debent dicere. Atque ille legem mihi de xii tabulis | 47.1 |
| recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et | |
| luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacra- | |
| tis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsa- | |
| verit. Nihil, ut opinor, praeterea de legibus. Qua in re hoc | 48.1 |
| primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges | |
| pertinuerit. Num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsa- | |
| verunt? Non opinor. Num furatum domum P. Fabi noctu | |
| venerunt? Ne id quidem. Num luce furatum venerunt et | 5 |
| se telo defenderunt? Dici non potest. Ergo istis legibus | |
| quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli | |
| occidere. 'Non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc | 49.1 |
| intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum | |
| istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' At pri- | |
| mum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, signi- | |
| ficant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse | 5 |
| esset, hominem occidi. Ista lex sacrata est, quam rogarunt | |
| armati, ut inermes sine periculo possent esse. Qua re non | |
| iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus | |
| corpus legibus vallatum esse voluerunt. Furem, hoc est | 50.1 |
| praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum | |
| intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo | |
| defendit, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo | |
| ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, 'endoplo- | 5 |
| rato,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. | |
| Quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem | |
| permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris | |
| ferro defendere liceret? |