| Quod si solis aues tectos cognoscere cursus, | 34.341 |
| ortus signorum nocturno tempore uises: | |
| nam semper signum exoriens Titan trahit unum. | |
| Sin autem officiens signis mons obstruet altus | |
| aut adiment lucem caeca caligine nubes, | 345 |
| certas ipse notas caeli de tegmine sumens, | |
| ortus atque obitus omnis cognoscere possis: | |
| quae simul existant cernes, quae tempore eodem | |
| praecipitent obitum nocturno tempore nosces. | |
| Nam simul ac primo supera se lumine Cancer | 350 |
| extulit, extemplo cedit delapsa Corona | |
| et loca conuisit cauda tenus infera Piscis: | |
| dimidiam retinet stellis distincta Corona | |
| partem etiam supera, atque alia de parte repulsa est. | |
| Quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras | 355 |
| iactus, sed supero contectus corpore cedit; | |
| atque umeros usque a genibus clarumque recondit | |
| Anguitenens ualidis magnum a ceruicibus Anguem. | |
| Iam uero Arctophylax non aequa parte secatur: | |
| nam breuior clara caeli de parte uidetur, | 360 |
| amplior infernas depulsus possidet umbras. | |
| Quattuor hic obiens secum deducere signa | |
| signifero solet ex orbi; tum serius ipse, | |
| cum supera sese satiauit luce, recedit, | |
| post mediam labens claro cum corpore noctem. | 365 |
| Haec obscura tenens conuestit sidera tellus. | |
| [Dimidiam retinet stellis distincta Corona] | 366a |
| At parte ex alia claris cum lucibus enat | 367 |
| Orion, umeris et lato pectore fulgens, | |
| et dextra retinens non cassum luminis ensem. |