| Sed cum de terris uis est patefacta Leonis, | 34.370 |
| omnia quae Cancer praeclaro detulit ortu | |
| cedunt obscurata; simul uis magna Aquilai | |
| pellitur; adflexo considens corpore Nixus | |
| iam supero ferme depulsus lumine cedit, | |
| sed laeuum genus atque inlustrem linquit in alto | 375 |
| plantam. Tum contra exoritur clarum caput Hydrae, | |
| et Lepus et Procyon, qui sese feruidus infert | |
| ante Canem: inde Canis uestigia prima uidentur. | |
| Non pauca e caelo depellens signa, repente | |
| exoritur pandens inlustria lumina Virgo. | 380 |
| Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda | |
| Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta, | |
| atque Auis ad summam caudam primasque recedit | |
| pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis. | |
| Hic Equus a capite et longa ceruice latescit. | 385 |
| Longius exoritur iam claro corpore serpens | |
| Creterraque tenus lucet mortalibus Hydra. | |
| Inde pedes Canis ostendit iam posteriores, | |
| et post ipse trahit claro cum lumine Puppim: | |
| insequitur labens per caeli lumina Nauis, | 390 |
| et cum iam toto processit corpore Virgo, | |
| haec medium ostendit radiato stipite malum. | |
| At cum procedunt obscuro corpore Chelae, | |
| existit pariter larga cum luce Bootes, | |
| cuius in aduerso est Arcturus corpore fixus, | 395 |
| totaque iam supera fulgens prolabitur Argo, | |
| Hydraque, quod late caelo disparsa tenetur, | |
| nondum tota patet: nam caudam contegit umbra. | |
| Iam dextrum genus et decoratam lumine suram | |
| erigit ille uacans uulgato nomine Nixus, | 400 |
| quem nocte extinctum atque exortum uidimus una | |
| persaepe, ut paruum tranans geminauerit orbem. | |
| Hic genus et suram cum Chelis erigit alte; | |
| ipse autem praeceps obscura nocte tenetur, | |
| dum Nepa et Arquitenens inuisant lumina caeli: | 405 |
| nam secum medium pandet Nepa, tollere uero | |
| in caelum totum exoriens conabitur Arcus. | |
| Hic tribus elatus cum signis corpore toto | |
| lucet; at exoritur media de parte Corona, | |
| caudaque Centauri extremo candore refulget. | 410 |
| Hic se iam totum caecas Equus abdit in umbras, | |
| quem rutila fulgens pluma praeteruolat Ales; | |
| occidit Andromedae clarum caput, et fera Pistrix | |
| labitur, horribilis epulas funesta requirens. | |
| Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas; | 415 |
| illa usque ad spinam mergens se caerula condit, | |
| at Cepheus caput atque umeros palmasque reclinat. |