| Hic missore uacans fulgens iacet una Sagitta, | 34.84 |
| quam propter nitens pinna conuoluitur Ales: | 85 |
| haec clinata magis paulo est Aquilonis ad auras. | |
| At propter se Aquila ardenti cum corpore portat, | |
| igniferum mulcens tremebundis aethera pinnis; | |
| non nimis ingenti cum corpore, sed graue maestis | |
| ostendit nautis perturbans aequora signum. | 90 |
| Tum magni curuus Capricorni corpora propter | |
| Delphinus iacet, haud nimio lustratu' nitore, | |
| praeter quadruplicis stellas in fronte locatas, | |
| quas interuallum binas disterminat unum; | |
| cetera pars late tenui cum lumine serpit. | 95 |
| Illae, quae fulgent luces ex ore corusco, | |
| sunt inter partis gelidas Aquiloni' locatae | |
| atque inter spatium et laeti uestigia solis. | |
| At pars inferior Delphini fusa uidetur | |
| inter solis iter, simul inter flamina uenti, | 100 |
| uiribus erumpit qua summis spiritus Austri. | |
| Exinde Orion obliquo corpore nitens | |
| inferiora tenet truculenti corpora Tauri. | |
| Quem qui suspiciens in caelum nocte serena | |
| late dispersum non uiderit, haud ita uero | 105 |
| cetera se speret cognoscere signa potesse. | |
| Namque pedes subter rutilo cum lumine claret | |
| feruidus ille Canis stellarum luce refulgens. | |
| Hunc tegit obscurus subter praecordia uepres, | |
| nec uero toto spirans de corpore flammam | 110 |
| aestiferos ualidis erumpit flatibus ignes: | |
| totus ab ore micans iacitur mortalibus ardor. | |
| Hic ubi se pariter cum sole in lumina caeli | |
| extulit, haud patitur foliorum tegmine frustra | |
| suspensos animos arbusta ornata tenere. | 115 |
| Nam quorum stirpis tellus amplexa prehendit, | |
| haec augens anima uitali flamine mulcet; | |
| at quorum nequeunt radices findere terras, | |
| denudat foliis ramos et cortice truncos. |