| Inde Fides posita et leuiter conuexa uidetur, | 34.43 |
| Mercurius paruus manibus quam dicitur olim | |
| infirmis fabricatus in alta sede locasse. | 45 |
| Haec genus ad laeuum Nixi delapsa resedit, | |
| atque inter flexum genus et caput Alitis haesit. | |
| Namque est Ales auis, lato sub tegmine caeli | |
| quae uolat et serpens geminis secat aera pinnis. | |
| Altera pars huic obscura est et luminis expers, | 50 |
| altera nec paruis nec claris lucibus ardet, | |
| sed mediocre iacit quatiens e corpore lumen. | |
| Haec dextram Cephei dextro pede pellere palmam | |
| gestit; iam uero clinata est ungula uemens | |
| fortis Equi propter pinnati corporis alam. | 55 |
| Ipse autem labens mu[l]tis Equus ille tenetur | |
| Piscibus; huic ceruix dextra mulcetur Aquari. | |
| Serius haec obitus terrai uissit Equi uis, | |
| quam gelidum ualido de pectore frigus anhelans | |
| corpore semifero magno Capricornus in orbe; | 60 |
| quem cum perpetuo uestiuit lumine Titan, | |
| brumali flectens contorquet tempore currum. | |
| Hoc caue te in pontum studeas committere mense: | |
| nam non longinquum spatium labere diurnum, | |
| non hiberna cito uoluetur curriculo nox, | 65 |
| umida non sese uestris aurora querelis | |
| ocius ostendet, clari praenuntia solis; | |
| at ualidis aequor pulsabit uiribus Auster, | |
| tum fixum tremulo quatietur frigore corpus. | |
| Sed tamen anni iam labuntur tempore toto, | |
| nec ui signorum cedunt neque flamina uitant, | 70 |
| nec metuunt canos minitanti murmure fluctus. | |
| Atque etiam supero[s] naui pelagoque uacato | |
| mense, Sagittipotens solis cum sustinet orbem: | |
| nam iam tum nimis exiguo lux tempore praesto est. | |
| Hoc signum ueniens poterunt praenoscere nautae: | 75 |
| iam prope praecipitante licebit uisere nocte | |
| ut sese ostendens emergat Scorpios alte, | |
| posteriore trahens flexum ui corporis Arcum. | |
| Iam supera cernes Arcti caput esse minoris | |
| et magis erectum ad summum uersarier orbem. | 80 |
| Tum sese Orion toto iam corpore condit | |
| extrema prope nocte, et Cepheus conditur alte, | |
| lumborum tenus a palma depulsus ad umbras. |