| Et prope conspicies paruum sub pectore clarae | 34.5 |
| Andromedae signum, Deltoton dicere Grai | |
| quod soliti, simili quia forma littera claret: | |
| huic spatio ductum simili latus extat utrumque; | |
| at non tertia pars lateris: namque est minor illis, | |
| sed stellis longe densis praeclara relucet. | 10 |
| Inferior paulo est Aries et flamen ad Austri | |
| inclinatior, atque etiam uehementius illi | |
| Pisces, quorum alter paulo praelabitur ante | |
| et magis horrisonis Aquilonis tangitur alis; | |
| atque horum e caudis duplices uelut esse catenas | 15 |
| dices, quae diu diuersae per lumina serpunt | |
| atque una tamen in stella communiter haerent, | |
| quem ueteres soliti Caelestem dicere Nodum. | |
| Andromedae laeuo ex umero, si quaerere perges, | |
| adpositum poteris supra cognoscere Piscem. | 20 |
| E pedibus natum summo Ioue Persea uises, | |
| quos umeris retinet defixo corpore Perseus, | |
| cum summa ab regione Aquilonis flamina pulsant. | |
| Hic dextram ad sedes intendit Cassiepiae, | |
| diuersosque pedes, uinctos talaribus aptis, | 25 |
| puluerulentus uti de terra elapsu' repente | |
| in caelum uictor magno sub culmine portat. | |
| At propter laeuum genus omnis parte locatas | |
| parua[s] Vergilias tenui cum luce uidebis. | |
| Hae septem uulgo perhibentur more uetusto | 30 |
| stellae, cernuntur uero sex undique paruae. | |
| At non interiisse putari conuenit unam, | |
| sed frustra, temere a uulgo, ratione sine ulla | |
| septem dicier, ut ueteres statuere poetae, | |
| aeterno cunctas sane qui nomine dignant, | 35 |
| Alcyone Meropeque, Celaeno Taygeteque, | |
| Electra Asteropeque, simul sanctissima Maia. | |
| Hae tenues paruo labentes lumine lucent; | |
| at magnum nomen signi clarumque uocatur, | |
| propterea quod et aestatis primordia clarat, | 40 |
| et post, hiberni praepandens temporis ortus, | |
| admonet ut mandent mortales semina terris. |