| defessa uelut maerentis imago | 11.1 |
| uertitur. | |
| Engonasin uocitant, genibus quia nixa feratur. | 12.1 |
| Hic illa eximio posita est fulgore Corona. | 13.1 |
| Cic. N.D. 2.109 | |
| Quem claro perhibent Ophiuchum nomine Grai. | 14.1 |
| Hic pressu duplici palmarum continet Anguem | 15.1 |
| atque eius ipse manet religatus corpore torto: | |
| namque uirum medium Serpens sub pectora cingit. | |
| Ille tamen nitens grauiter uestigia ponit | |
| atque oculos urget pedibus pectusque Nepai. | 5 |
| Arctophylax, uulgo qui dicitur esse Bootes, | 16.1 |
| quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum | |
| – ⏑ ⏑ – subter praecordia fixa uidetur | |
| stella micans radiis, Arcturus nomine claro. | |
| Sub pedibus †profertur† finita Booti, | 5 |
| Spicum illustre tenens, splendenti corpore Virgo. | |
| Lactant. Div. Inst. 5.5.5 | |
| Malebant tenui contenti uiuere cultu. | 17.1 |
| Cic. N.D. 2.159 | |
| Ferrea tum uero proles exorta repentest | 18.1 |
| ausaque funestum primast fabricarier ensem, | |
| et gustare manu iunctum domitumque iuuencum. | |
| Lactant. Div. Inst. 5.5.9 | |
| Et Iouis in regno caelique in parte resedit | 19.1 |
| Prisc. GL 3.55K | |
| Huic supera duplices umeros adfixa uidetur | 20.1 |
| stella micans tali specie talique nitore | |
| Prisc. GL 2.210K | |
| Tertia sub cauda ad genus ipsum lumina pandit. | 21.1 |
| Cic. N.D. 2.110 | |
| Et natos Geminos inuises sub caput Arcti; | 22.1 |
| subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur | |
| magnu' Leo tremulam quatiens e corpore flammam. | |
| Cic. Orat. 152 | |
| Hoc motu radiantis etesiae in uada ponti | 23.1 |
| Prisc. GL 2.351K | |
| Nauibus absumptis fluitantia quaerere aplustra. | 24.1 |
| Cic. N.D. 2.110 | |
| Sub laeua Geminorum obductus parte feretur; | 25.1 |
| aduersum caput huic Helice truculenta tuetur, | |
| at Capra laeuum umerum clara obtinet. | |
| Verum haec est magno atque illustri praedita signo, | 26.1 |
| contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem. | |
| Corniger est ualido conixus corpore Taurus | 27.1 |
| Cic. N.D. 2.111 | |
| Has Graeci stellas Hyadas uocitare suerunt. | 28.1 |
| Iam Tauri laeuum cornu dexterque simul pes | |
| Namque ipse ad tergum Cynosurae uertitur Arcti | 29.1 |
| Obscura specie stellarum Cassiepia | 30.1 |
| Hanc autem illustri uersatur corpore propter | 31.1 |
| Andromeda, aufugiens aspectum maesta parentis. | |
| Huic Equus ille iubam quatiens fulgore micanti | 32.1 |
| summum contingit caput aluo, stellaque iungens | |
| una tenet duplices communi lumine formas, | |
| aeternum ex astris cupiens conectere nodum. | |
| Exin contortis Aries cum cornibus haeret. | 33.1 |
| e codicibus | |
| E quibus hunc subter possis cognoscere fultum: | 34.1 |
| nam caeli mediam partem terit, ut prius illae | |
| Chelae, tum pectus quod cernitur Orionis. |