| Exinde exiguae tenui cum lumine multae | 34.155 |
| inter Pistricem fusae sparsaeque uidentur | |
| atque Gubernaclum stellae, quas contegit omnis | |
| formidans acrem morsum Lepus: his neque nomen | |
| nec formam ueteres certam statuisse uidentur. | |
| Nam quae sideribus claris natura poliuit | 160 |
| et uario pinxit distinguens lumine formas, | |
| haec ille astrorum custos ratione notauit | |
| signaque dignauit caelestia nomine uero; | |
| has autem quae sunt paruo cum lumine fusae, | |
| consimili specie stellas parilique nitore, | 165 |
| non potuit nobis nota clarare figura. | |
| Exinde Australem soliti quem dicere Piscem | |
| uoluitur inferior Capricorno uersus ad Austrum, | |
| Pistricem obseruans, procul illis Piscibus haerens. | |
| Et prope conspicies, expertis nominis omnis, | 170 |
| inter Pistricem et Piscem quem diximus Austri | |
| stellas, sub pedibus stratas radiantis Aquari. | |
| Propter Aquarius obscurum dextra rigat amnem, | |
| exiguo qui stellarum candore nitescit. | |
| E multis tamen is duo late lumina fulgent: | 175 |
| unum sub magnis pedibus cernetur Aquari; | |
| quod superest, gelido delapsum flumine fontis, | |
| spinigeram subter caudam Pistricis adhaesit. | |
| Hae tenues stellae perhibentur nomine Aqua[r]i. | |
| Hic aliae uolitant paruo cum lumine clarae | 180 |
| atque priora pedum subeunt uestigia magni | |
| Arquitenentis, et obscurae sine nomine cedunt. | |
| Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen | |
| Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri, | |
| exiguo superum quae lumen tempore tranat; | 185 |
| nam procul Arcturo aduersa est de parte locata: | |
| Arcturo magnum spatium supero dedit orbe | |
| Iuppiter, huic paruum inferiore in parte locauit. | |
| Hic tamen aeterno inuisens loca curriculo nox | |
| signa dedit nautis cuncti quae noscere possent, | 190 |
| conmiserans hominum metuendos undique casus. | |
| Nam cum fulgentem cernes sine nubibus atris | |
| Aram sub media caeli regione locatam, | |
| a summa parte obscura caligine tectam, | |
| tum ualidis fugito deuitans uiribus Austrum. | 195 |
| Quem si prospiciens uitaueris, omnia caute | |
| armamenta locans tuto labere per undas; | |
| sin grauis inciderit uehementi flamine uentus, | |
| perfringet celsos defixo robore malos, | |
| ut res nulla feras possit mulcere procellas, | 200 |
| ni parte ex Aquilonis opacam pellere nubem | |
| coeperit et subitis auris diduxerit Ara. |