| Sin umeros medio in caelo Centaurus habebit | 34.203 |
| ipseque caerulea contectus nube feretur, | |
| atque Aram tenui caligans uestiet umbra, | 205 |
| a[t] signorum obitu uis est metuenda Fauoni. | |
| Ille autem Centaurus, in alta sede locatus, | |
| qua sese clare conlucens Scorpios infert, | |
| hac subter partem praeportans ipse uirilem | |
| cedit, equi partis properat subiungere Chelis. | 210 |
| Hic dextram porgens, quadrupes qua uasta tenetur | |
| quam nemo certo donauit nomine Graium, | |
| tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. | |
| Hic sese infernis e partibus erigit Hydra, | |
| praecipiti lapsu flexo cum corpore serpens. | 215 |
| Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai | |
| conuexoque sinu subiens inferna Leonis, | |
| Centaurum leui contingit lubrica cauda, | |
| in medioque sinu fulgens Creterra relucet; | |
| extremam nitens plumato corpore Coruus | 220 |
| rostro tundit; et hic Geminis est ille sub ipsis, | |
| ante Canem Graio Procyon qui nomine fertur. | |
| Haec sunt quae uisens nocturno tempore signa | |
| aeternumque uolens mundi pernoscere motum | 225 |
| legitimo cernes caelum lustrantia cursu. | 224 |
| Nam quae per bis sex signorum labier orbem | 226 |
| quinque solent stellae, simili ratione notari | |
| non possunt, quia quae faciunt uestigia cursu | |
| non eadem semper spatio protrita teruntur. | |
| Sic malunt errare uagae per nubila caeli | 230 |
| atque suos uario motu metirier orbes. | |
| Hae faciunt magnos longinqui temporis annos, | |
| cum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum; | |
| quarum ego nunc nequeo tortos euoluere cursus: | |
| uerum haec, quae semper certo [e]uoluuntur in orbe | 235 |
| fixa, simul magnos edemus gentibus orbes. |