| Quattuor, aeterno lustrantes lumine mundum, | 34.237 |
| orbes stelligeri portantes signa feruntur, | |
| amplexi terras, caeli sub tegmine fulti: | |
| e quibus annorum uolitantia lumina nosces, | 240 |
| quae densis distincta licebit cernere signis. | |
| Tum magnos orbis magno cum lumine latos, | |
| uinctos inter se et nodis caelestibus aptos, | |
| atque pari spatio duo cernes esse duobus. | |
| At si nocturno conuisens tempore caelum, | 245 |
| cum neque caligans detergit sidera nubes | |
| nec pleno stellas super ardet lumine luna, | |
| uidisti magnum candentem serpere circum, | |
| Lacteus hic nimio fulgens candore notatur. | |
| Is non perpetuum detexens conficit orbem, | 250 |
| sed spatio multum superis praestare duobus | |
| dicitur et late caeli lustrare cauernas. | |
| Quorum alter tangens Aquilonis uertitur auras, | |
| ora petens Geminorum inlustria; tum genus ardens | |
| in sese retinens Aurigae portat utrumque. | 255 |
| Hunc su[pe]ra laeua Perseus umeroque sinistro | |
| tangit; at Andromedae hic dextra de parte tenetur, | |
| imponitque pedes duplices Equus, et simul Ales | |
| ponit auis caput et clinato corpore tergum. | |
| Anguitenens umeris conititur; illa recedens | 260 |
| Austrum consequitur deuitans corpore Virgo. | |
| At uero totum spatium conuesti[t]et orbis | |
| magnu' Leo et claro conlucens lumine Cancer; | |
| in quo consistens conuertit curriculum sol | |
| aestiuos medio distinguens corpore cursus. | 265 |
| Hic totus medius circo disiungitur, ille | |
| pectoribus ualidis atque aluo possidet orbem. | |
| Hunc octo in partis diuisum noscere circum | |
| si potes, inuenies supero conuertier orbe | |
| quinque pari spatio partis, tris esse relictas, | 270 |
| tempore nocturno quas uis inferna frequentat. |