CARMINVM FRAGMENTA
ALCYONES
Non. 65M
<Lucifer> hunc genuit claris delapsus ab astris 1.1
praevius Aurorae, solis noctisque satelles
LIMON
Suet. Poet. 11 (34R)
tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti, 2.1
conversum expressumque Latina voce Menandrum
in medium nobis sedatis motibus effers,
quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens
THALIA MAESTA (?)
Serv. Ecl. 1.57
iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes [reliquit] 3.1
EPIGRAMMA
Quint. Inst. 8.6.73
fundum Vettus vocat, quem possit mittere funda: 4.1
  ni tamen exciderit, qua cava funda patet.