| DE CONSVLATO SVO | |
| Liber II | |
| Cic. Div. 1.17 | |
| principio aetherio flammatus Iuppiter igni | 6.1 |
| vertitur et totum conlustrat lumine mundum | |
| menteque divina caelum terrasque petessit, | |
| quae penitus sensus hominum vitasque retentat | |
| aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. | 5 |
| et, si stellarum motus cursusque vagantis | |
| nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, | |
| quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, | |
| re vera certo lapsu spatioque feruntur, | |
| omnia iam cernes divina mente notata. | 10 |
| nam primum astrorum volucris te consule motus | |
| concursusque gravis stellarum ardore micantis | |
| tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis | |
| lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, | |
| vidisti et claro tremulos ardore cometas | 15 |
| multaque misceri nocturna strage putasti, | |
| quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, | |
| cum claram speciem concreto lumine luna | |
| abdidit et subito stellanti nocte perempta est. | |
| quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, | 20 |
| quae magnum ad columen flammato ardore volabat, | |
| praecipitis caeli partis obitusque petessens? | |
| aut cum terribili perculsus fulmine civis | |
| luce serenanti vitalia lumina liquit? | |
| aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? | 25 |
| iam vero variae nocturno tempore visae | |
| terribiles formae bellum motusque monebant | |
| multaque per terras vates oracla furenti | |
| pectore fundebant tristis minitantia casus, | |
| atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto; | 30 |
| haec fore perpetuis signis clarisque frequentans | |
| ipse deum genitor caelo terrisque canebat. | |
| nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta | |
| Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, | |
| omnia fixa tuus glomerans determinat annus. | 35 |
| nam pater altitonans stellanti nixus Olympo | |
| ipse suos quondam tumulos ac templa petivit | |
| et Capitolinis iniecit sedibus ignis. | |
| tum species ex aere vetus venerataque Nattae | |
| concidit elapsaeque vetusto numine leges | 40 |
| et divom simulacra peremit fulminis ardor. | |
| hic silvestris erat Romani nominis altrix | |
| Martia, quae parvos Mavortis semine natos | |
| uberibus gravidis vitali rore rigabat; | |
| quae tum cum pueris flammato fulminis ictu | 45 |
| concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. | |
| tum quis non artis scripta ac monumenta volutans | |
| voces tristificas chartis promebat Etruscis? | |
| omnes civilem generosa stirpe profectam | |
| vitare ingentem cladem pestemque monebant, | 50 |
| tum legum exitium constanti voce ferebant. | |
| templa deumque adeo flammis urbemque iubebant | |
| eripere et stragem horribilem caedemque vereri; | |
| atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, | |
| ni prius excelsum ad columen formata decore | 55 |
| sancta Iovis species claros spectaret in ortus. | |
| tum fore ut occultos populus sanctusque senatus | |
| cernere conatus posset, si solis ad ortum | |
| conversa inde patrum sedes populique videret. | |
| haec tardata diu species multumque morata | 60 |
| consule te tandem celsa est in sede locata, | |
| atque una fixi ac signati temporis hora | |
| Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna | |
| et clades patriae flamma ferroque parata | |
| vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. | 65 |
| rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, | |
| qui populos urbisque modo ac virtute regebant, | |
| rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque | |
| praestitit et longe vicit sapientia cunctos, | |
| praecipue coluere vigenti numine divos. | 70 |
| haec adeo penitus cura videre sagaci, | |
| otia qui studiis laeti tenuere decoris, | |
| inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo | |
| fuderunt claras fecundi pectoris artis. | |
| e quibus ereptum primo iam a flore iuventae | 75 |
| te patria in media virtutum mole locavit. | |
| tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, | |
| quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti. | |
| Non. 204M | |
| atque animo pendens noctu <cum> eventa timebat | 7.1 |