Ex Aristophane
Cic. Tusc. 1.41
quam quisque norit artem, in hac se exerceat 46.1
Ex Epicharmo
Cic. Tusc. 1.15
emori nolo, sed me esse mortuum nihil aestimo 47.1
E Solone
Cic. Tusc. 1.117
mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis 48.1
  maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
Epigrammata, Oracula, Sententiae, Aenigmata
Cic. Tusc. 1.101
Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, 49.1
  dum sanctis patriae legibus obsequimur.
Cic. Tusc. 5.101
Haec habeo, quae edi quaeque exsaturata libido 50.1
hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta.
Cic. Tusc. 5.49
consiliis nostris laus est attonsa Laconum 51.1
Cic. Tusc. 1.115
ignaris homines in vita mentibus errant: 52.1
Euthynous potitur fatorum numine leto.
sic fuit utilius finiri ipsique tibique.
Cic. Div. 1.81
ego providebo rem istam et albae virgines. 53.1
Cic. Div. 2.115
Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim 54.1
Cic. Div. 2.25
quod fore paratum est, id summum exsuperat Iovem 55.1
Cic. Div. 2.133
terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam 56.1