Ex Euripide
|
|
Cic. Off. 3.108
|
|
iuravi lingua, mentem iniuratam gero.
|
36.1
|
Cic. Off. 3.82
|
|
nam si violandum est ius, regnandi gratia
|
37.1
|
violandum est: aliis rebus pietatem colas.
|
|
Cic. Tusc. 4.63
|
|
neque tam terribilis ulla fando oratio est
|
38.1
|
nec sors nec ira caelitum invectum malum,
|
|
quod non natura humana patiendo ecferat.
|
|
Cic. Fin. 2.105
|
|
suavis laborum est praeteritorum memoria.
|
39.1
|
Cic. Tusc. 3.29
|
|
nam qui haec audita a docto meminissem viro,
|
40.1
|
futuras mecum commentabar miserias:
|
|
aut mortem acerbam aut exili maestam fugam
|
|
aut semper aliquam molem meditabar mali,
|
|
ut, si qua invecta diritas casu foret,
|
5
|
ne me inparatum cura laceraret repens.
|
|
Cic. Tusc. 1.115
|
|
nam nos decebat coetus celebrantis domum
|
41.1
|
lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
|
|
humanae vitae varia reputantis mala:
|
|
at qui labores morte finisset gravis,
|
|
hunc omni amicos laude et laetitia exsequi.
|
5
|
Cic. Tusc. 3.59
|
|
mortalis nemo est, quem non adtingit dolor
|
42.1
|
morbusque; multis sunt humandi liberi,
|
|
rursum creandi, morsque est finita omnibus.
|
|
quae generi humano angorem nequiquam adferunt:
|
|
reddenda terrae est terra, tum vita omnibus
|
5
|
metenda, ut fruges: sic iubet Necessitas.
|
|
Cic. Tusc. 3.67
|
|
si mihi nunc tristis primum inluxisset dies
|
43.1
|
nec tam aerumnoso navigavissem salo,
|
|
esset dolendi causa, ut iniecto eculei
|
|
freno repente tactu exagitantur novo;
|
|
sed iam subactus miseriis obtorpui.
|
5
|
Cic. N.D. 2.65
|
|
vides sublime fusum, inmoderatum aethera,
|
44.1
|
qui terram tenero circumiectu amplectitur:
|
|
hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem.
|
|
Cic. Div. 2.12
|
|
bene qui coniciet, vatem hunc perhibebo optumum.
|
45.1
|