| Non. 105M | |
| ci ut igitur domitores equorum non verbera so- | 98.1 |
| lum adhibent ad domandum, sed cibum etiam saepe sub- | |
| trahunt, <ut> fame debilitetur eculeorum nimis effrena- | |
| ta vis | |
| Non. 201M | |
| ci magnitudo animi, patientia laborum, mortis | 99.1 |
| dolorumque contemptio | |
| Non. 498M | |
| ci et qui expectat pendet animi, quia semper | 101.1 |
| quid futurum sit incertum est | |
| Prisc. GL 2.250K | |
| ci ut ait Ennius | 102.1 |
| refugiat timido sanguen atque exalbescat metu | |
| Non. 399M | |
| ci an, cum videat me et meos comites, fortitu- | 104.1 |
| dinem, magnitudinem animi, patientiam, constantiam, gra- | |
| vitatem, fidem, ipsa se subducat? | |
| Non. 288M | |
| ci consolabitur eam magnitudo animi et humana- | 105.1 |
| rum opinionum alta quaedam despectio | |
| August. Trin. 14.9.12 | |
| ci Si nobis, cum ex hac vita migrassemus, in | 110.1 |
| beatorum insulis immortale aevum, ut fabulae ferunt, de- | |
| gere liceret, quid opus esset eloquentia, cum iudicia nulla | |
| fierent, aut ipsis etiam virtutibus? Non enim fortitudine | |
| egeremus nullo proposito aut labore aut periculo, nec iusti- | 5 |
| tia cum esset nihil quod adpeteretur alieni, nec temperan- | |
| tia quae regeret eas quae nullae essent libidines; ne pru- | |
| dentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum | |
| et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturae | |
| et scientia, qua sola etiam deorum est vita laudanda. Ex | 10 |
| quo intellegi potest cetera necessitatis esse, unum hoc | |
| voluntatis. | |
| August. C.D. 22.22 | |
| quam dii quibusdam paucis veram dederunt; | 111.1 |
| nec hominibus ab his aut datum est donum maius | |
| aut potuit ullum dari. | |
| August. c. Iul. 4.15.78 | |
| Ex quibus humanae vitae erroribus et aerumnis | 112.1 |
| fit ut interdum veteres illi vates sive in sacris initiisque tra- | |
| dendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scele- | |
| ra suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa | |
| natos esse dixerunt, aliquid dixisse videantur verumque sit | 5 |
| illud quod est apud Aristotelem, simili nos adfectos esse | |
| supplicio atque eos qui quondam, cum in praedonum | |
| Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata ne- | |
| cabantur, quorum corpora viva cum mortuis adversa ad- | |
| versis accomodata, quam aptissime colligabantur: sic no- | 10 |
| stros animos cum corporibus copulatos ut vivos cum mor- | |
| tuis esse coniunctos. |