| Non. 42M | |
| ci vidit enim quod videndum fuit, adpendicem | 113.1 |
| animi esse corpus nihilque esse in eo magnum | |
| August. Trin. 14.19.26 | |
| ci Quae nobis dies noctesque considerantibus | 115.1 |
| acuentibusque intelligentiam quae est mentis acies caven- | |
| tibusque ne quando illa hebescat, id est in philosophia vi- | |
| ventibus, magna spes est: aut si hoc quo sentimus et sapi- | |
| mus mortale et caducum est, iucundum nobis perfunctis | 5 |
| muneribus humanis occasum neque molestam exstinctionem | |
| et quasi quietem vitae fore; aut si, ut antiquis philosophis | |
| iisque maximis longeque clarissimis placuit, aeternos ani- | |
| mos ac divinos habemus, sic existimandum est quo magis | |
| hi fuerint semper in suo cursu, id est in ratione et in inve- | 10 |
| stigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque im- | |
| plicuerint hominum vitiis et erroribus, hoc eis faciliorem | |
| ascensum et reditum in caelum fore. | |
| Quapropter, ut aliquando terminetur oratio, si | |
| aut exstingui tranquille volumus cum in his artibus vi- | 15 |
| xerimus, aut si ex hac in aliam haud paulo meliorem do- | |
| mum sine mora demigrare, in his studiis nobis omnis ope- | |
| ra et cura ponenda est. |