Non. 105M
  ci ut igitur domitores equorum non verbera so- 98.1
lum adhibent ad domandum, sed cibum etiam saepe sub-
trahunt, <ut> fame debilitetur eculeorum nimis effrena-
ta vis
Non. 201M
  ci magnitudo animi, patientia laborum, mortis 99.1
dolorumque contemptio
Non. 498M
  ci et qui expectat pendet animi, quia semper 101.1
quid futurum sit incertum est
Prisc. GL 2.250K
  ci ut ait Ennius 102.1
refugiat timido sanguen atque exalbescat metu
Non. 399M
  ci an, cum videat me et meos comites, fortitu- 104.1
dinem, magnitudinem animi, patientiam, constantiam, gra-
vitatem, fidem, ipsa se subducat?
Non. 288M
  ci consolabitur eam magnitudo animi et humana- 105.1
rum opinionum alta quaedam despectio
August. Trin. 14.9.12
  ci Si nobis, cum ex hac vita migrassemus, in 110.1
beatorum insulis immortale aevum, ut fabulae ferunt, de-
gere liceret, quid opus esset eloquentia, cum iudicia nulla
fierent, aut ipsis etiam virtutibus? Non enim fortitudine
egeremus nullo proposito aut labore aut periculo, nec iusti- 5
tia cum esset nihil quod adpeteretur alieni, nec temperan-
tia quae regeret eas quae nullae essent libidines; ne pru-
dentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum
et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturae
et scientia, qua sola etiam deorum est vita laudanda. Ex 10
quo intellegi potest cetera necessitatis esse, unum hoc
voluntatis.
August. C.D. 22.22
quam dii quibusdam paucis veram dederunt; 111.1
nec hominibus ab his aut datum est donum maius
aut potuit ullum dari.
August. c. Iul. 4.15.78
Ex quibus humanae vitae erroribus et aerumnis 112.1
fit ut interdum veteres illi vates sive in sacris initiisque tra-
dendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scele-
ra suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa
natos esse dixerunt, aliquid dixisse videantur verumque sit 5
illud quod est apud Aristotelem, simili nos adfectos esse
supplicio atque eos qui quondam, cum in praedonum
Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata ne-
cabantur, quorum corpora viva cum mortuis adversa ad-
versis accomodata, quam aptissime colligabantur: sic no- 10
stros animos cum corporibus copulatos ut vivos cum mor-
tuis esse coniunctos.