| Non. 480M | |
| ho hi nostri amici verecundantur, capti splendore | 46.1 |
| virtutis | |
| Max. Taur. c.pag.PL 57, 783A | |
| ho Avia mea dicebat hoc quod Stoici, fato om- | 48.1 |
| nia fieri: mater autem, mulier sapiens, <ita> non exi- | |
| stimavit. | |
| Non. 527M | |
| ho vidi in dolore podagrae nihilo illum vel om- | 50.1 |
| nium maximum Stoicorum, Posidonium, quam Nicoma- | |
| chum Tyrium hospitem meum, fortiorem | |
| August. c. Acad. 3.14.31 | |
| ho Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari | 51.1 |
| sapientis est, nihil umquam sapiens adprobabit. | |
| Lactant. Div. Inst. 3.16.12 | |
| Quando philosophi esse coeperunt? Thales, ut | 52.1 |
| opinor, primus. Recens haec quidem aetas. Ubi ergo apud | |
| antiquiores latuit amor iste investigandae veritatis? | |
| Lactant. Div. Inst. 3.16.5 | |
| ci Profecto omnis istorum disputatio, quamquam | 55.1 |
| uberrimos fontes virtutis et scientiae continet, tamen con- | |
| lata cum horum actis perfectisque rebus vereor ne non | |
| tantum videatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quan- | |
| tam oblectationem otio | 5 |
| Non. 371M | |
| ci itaque nec in philosophia cuiquam cessit et | 56.1 |
| vitae gravitate praestitit |