| Non. 270M | |
| HO? Nam quod vereris, ne non conveniat nostris | 57.1 |
| aetatibus ista oratio quae spectet ad hortandum | |
| August. Trin. 13.4.7 | |
| Beati certe omnes esse volumus. | 58.1 |
| August. b. v. 2.10 | |
| Ecce autem non philosophi quidem, sed prompti ta- | 59a.1 |
| men ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui vivant | |
| ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non de- | |
| ceat, id ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adi- | |
| pisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. | 5 |
| Plus enim mali pravitas voluntatis adfert quam fortuna | |
| cuiquam boni. | |
| Non. 438M | |
| ci et ceteras quidem res, in quibus peccata non | 60.1 |
| maxumas adferunt noxias, tamen inscii non attingunt | |
| Amm. Marc. 15.5.23 | |
| ci et quamquam optatissimum est perpetuo for- | 63.1 |
| tunam quam florentissimam permanere, illa tamen <ae>- | |
| qualitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex | |
| <mi>seris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna | |
| revocatur. | 5 |
| Non. 289M | |
| ci habet enim ipsa certam et definitam viam, | 64.1 |
| <s>et ex ea multis vitiis et erroribus depravata dedu- | |
| citur |