| IN SENATU IN TOGA CANDIDA CONTRA | |
| C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES | |
| Asc. Tog. 74 | |
| Dico, P. C., superiore nocte cuiusdam hominis no- | 9.1.1 |
| bilis et valde in hoc largitionis quaestu noti et cogniti | |
| domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis | |
| convenisse. | |
| quem enim aut amicum potest habere is qui tot | 2.1 |
| cives trucidavi<t>, aut <clientem>, qui in sua civitate | |
| cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse? | |
| Asc. Tog. 75 | |
| vos iam tum despexit, cum gravissimis vestris de- | 3.1 |
| cretis absens notatus est. | |
| Asc. Tog. 76 | |
| in iudiciis quanta vis esset didicit, cum est abso- | 4.1 |
| lutus, si aut illud iudicium aut illa absolutio nomi- | |
| nanda est. | |
| nescis me praetorem primum esse factum, te con- | 5.1 |
| cessione competitorum et conlati<o>ne centuriarum et | |
| meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum | |
| esse subiectum? | |
| Asc. Tog. 76-77 | |
| te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano | 6.1 |
| existimare moleste fero, qui hesterno die me esse dignum | |
| consulatu negabas. quid? populus R. minus diligenter | |
| sibi constituet defensorem quam tu tibi? cum te<cum> | |
| furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tua- | 5 |
| rum patronum esse voluisti. cuius tu * et consilium in | |
| tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum | |
| rerum defensorem populus R. auctore te repudiare potest? | |
| nisi forte hoc dicturus es[t], quo tempore cum L. Caleno | |
| furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse | 10 |
| auxili <te> vidisse[t]. | |
| Asc. Tog. 77 | |
| stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit, caede | 7.1 |
| nefaria cruentavit, diripuit socios, leges, quaestiones, | |
| iudicia violavit. | |
| Asc. Tog. 77-78 | |
| quid ego ut violaveris provinciam praedicem? nam | 8.1 |
| ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus | |
| es. mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas | |
| honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum | |
| Pium, mentitam Africam; vidisse aliud nescio quid il- | 5 |
| lo<s> iudices, qui te innocentem iudicarunt. o miser qui | |
| non sentias illo iudicio te non absolutum, verum ad | |
| aliquod severius iudicium ac maius supplicium reser- | |
| vatum. | |
| Asc. Tog. 78 | |
| populum vero, cum inspectante populo collum se- | 9.1 |
| cuit hominis maxime popularis, quanti faceret ostendit. | |
| me qua amentia inductus sit ut contemneret, con- | 10.1 |
| stituere non possum. utrum aequo animo laturum pu- | |
| tavit? at in suo familiarissimo viderat me ne aliorum | |
| <quidem> iniurias mediocriter posse ferre. | |
| alter pecore omni vendito et saltibus prope ad- | 11.1 |
| di<c>tis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit | |
| subito fugitivorum bellum excitaturum. | |
| alter induxit eum quem potuit, ut repente gladia- | 12.1 |
| tores populo non debitos polliceretur; eos ipse consu- | |
| laris candidatus perspexit et legit et emit; praesente | |
| populo R. factum est. | |
| Asc. Tog. 79 | |
| quam ob rem auge[n]te etiam mercedem, si vul- | 13.1 |
| tis, Q. Muci, ut perseveret legem impedire, ut coepit | |
| senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum, qua | |
| duos consules designatos uno tempore damnari vidimus. | |
| atque ut istum omittam in exercitu Sullano prae- | 14.1 |
| donem, in introitu gladiatorem, in victoria quadrigarium. | |
| te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare | 15.1 |
| non prodigium atque portentum est? ex quibus enim | |
| petis? a principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio | |
| cos. in consilio fuisse<n>t, ne petendi quidem potesta- | |
| tem esse voluerunt. | 5 |
| Asc. Tog. 80 | |
| a[n] senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum | 16.1 |
| ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratori- | |
| bus tradiderunt. | |
| ab equestri ordine? quem trucidasti. | 17.1 |
| a plebe? cui spectaculum eius modi tua crudeli- | 18.1 |
| tas praebuit, ut <te> nemo sine gemitu ac recordatione | |
| luctus aspicere possit. | |
| quod caput etiam tum plenum animae et spiritus | 19.1 |
| ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis mani- | |
| bus ipse suis detulit. | |
| Asc. Tog. 81 | |
| quid tu potes in defensione tua dicere, quod illi | 20.1 |
| non <dixerint? at illi multa> dixerunt quae tibi dicere | |
| non licebit. | |
| denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu | 21.1 |
| tibi ne infitiandi quidem impudenter locum reliquisti. | |
| quare praeclara dicentur iudicia tulisse, si, qui infitian- | |
| tem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint con- | |
| fitentem. | 5 |
| Asc. Tog. 82 | |
| hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis | 22.1 |
| et despicis, an eam qua<m> reliqua[m] vita e<s> con- | |
| secutus? cum ita vixisti, ut non esset locus tam sanctus | |
| quo[d] non adventus tuus, etiam cum culpa nulla sub- | |
| esset, crimen afferret; | 5 |
| cum deprehendebare in adulteriis, cum depre- | 23.1 |
| hendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et | |
| uxorem et filiam invenisti. | |
| quid ego ut violaveris provinciam praedicem | 24.1 |
| cuncto populo R. <re>clamante ac resistente? nam ut | |
| te illic gesseris non audeo dicere, quoniam abso- | |
| lutus es. | |
| praetereo nefarium illum conatum tuum et paene | 25.1 |
| acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pi- | |
| sone socio[m], ne que<m> aliu<m> nomine<m>, caedem | |
| optimatum facere voluisti. | |
| Asc. Tog. 83 | |
| an oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, | 26.1 |
| petisse ut tibi primum locum concederem? quod cum | |
| saepius ageres et impudentius a me contenderes, me- | |
| ministi me tibi respondere impudenter te facere, qui id | |
| a me peteres quod a <te> Bocu[n]lus numquam impe- | 5 |
| trasset? | |
| qui posteaquam illo <quo> conati erant Hispaniensi | 27.1 |
| pugiunculo nervos incidere civium R. non potuerunt, | |
| duas uno tempore conantur in re<m> p. sicas destringere. | |
| hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam im- | 28.1 |
| misisse capillum Catilinae †iudic. qua Q. ue† Curium, | |
| hominem quaestorium. |