| PRO CORNELIO II | |
| Aquila R.L.M. 25Halm | |
| pugnem aperte contra nobilissimorum hominum | 8.1.1 |
| voluntates? studia, consilia cogitationesque eorum ape- | |
| riam? | |
| Cic. Orat. 225 | |
| o callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia | 2.1 |
| metuenda. . . . diximus. . . . testes dare volumus. . . . quem, | |
| quaeso, nostrum fefellit ita vos esse facturos? | |
| Asc. Corn. 70 | |
| num in eo qui sint hi testes haesitatis? ego vobis | 3.1 |
| edam: duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuni- | |
| ciae potestatis; pauci praeterea <ad>sentatores eorum | |
| atque adseculae subsequuntur. | |
| Grillius R.L.M. 598Halm | |
| hic mos iam apud illos antiquos et barbatos fuit, | 4.1 |
| ut persequerentur populares. | |
| Asc. Corn. 71 | |
| sed si familiariter ex Q. Catulo, sapientissimo viro | 5.1 |
| atque humanissimo, velim quaerere: utrius tandem tibi | |
| tribunatus minus probari potest, C. Corneli an—non | |
| dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non | |
| Tiberi: neminem quem isti seditiosum existimant nomi- | 5 |
| nabo; sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi <patri>ae- | |
| que amantissimi viri? qui<d> mihi tandem responsurum | |
| putatis? | |
| quid, avunculus tuus, clarissimus vir, clarissimo | 6.1 |
| patre, avo, maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, | |
| nullo intercessore comparato populo Romano dedit et | |
| potentissimorum hominum collegiis eripuit cooptando- | |
| rum sacerdotum potestatem. | 5 |
| quid? idem Domitius M. Silanum, consularem ho- | 7.1 |
| minem, quem ad modum tr. pl. vexavit? | |
| Asc. Corn. 72 | |
| haec est controversia eius modi, ut m(ihi probetur) | 8.1 |
| tr. pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius. | |
| Cic. Orat. 232 | |
| neque me divitiae movent, quibus omnes Africanos | 9.1 |
| et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt, ne- | |
| que vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros | |
| veteres Marcellos Maximosque multi eunuchi e Syria | |
| Aegyptoque vicerunt, neque vero ornamenta ista vil- | 5 |
| larum, quibus L. Paulum et L. Mummium, qui rebus his | |
| urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video | |
| perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari. | |
| Arusianus Messius GL 7.497K | |
| quid me apud equites Romanos offendisse dice- | 10.1 |
| bant? | |
| Arusianus Messius GL 7.456K | |
| si vos huius fortunas paucorum odio adiudica- | 11.1 |
| veritis. | |
| Arusianus Messius GL 7.465K | |
| ad miserrimum crudelissimumque dominatum dedi | 12.1 |
| patiamini. | |
| Arusianus Messius GL 7.468K | |
| quam diligentes libertatis vos oporteat esse. | 13.1 |
| Serv. Dan. A. 11.708 | |
| ne fraudi sit ei qui populum ad contentionem | 14.1 |
| vocarit. | |
| Arusianus Messius GL 7.468K | |
| qui commodis populi Romani lingua dumtaxat | 15.1 |
| ac voluntate consuluit. | |
| Arusianus Messius GL 7.449K | |
| quis tam abundans copiis? | 16.1 |
| Arusianus Messius GL 7.470K | |
| expelleret a dispensantibus. | 17.1 |
| Prob. De nom. GL 4.212K | |
| quare hominem inpugnare non desinunt nisi re- | 18.1 |
| motis ministratoribus. |