| PRO C. CORNELIO I | |
| Grillius R.L.M. 602Halm | |
| Si umquam ulla fuit causa, iudices, | 7.1.1 |
| . . . nam primum omnium tempore infestissimo | |
| causam dicimus. | |
| Prisc. GL 2.294K | |
| ut ab Iove optumo maxumo ceterisque diis dea- | 2.1 |
| busque omnibus opem et auxilium petam. | |
| Asc. Corn. 55 | |
| postulatur a<pud> me praetore<m> primum de pe- | 3.1 |
| cuniis repetundis. prospectat videlicet Cominius quid | |
| agatur: videt homines faeneos in medium ad temptan- | |
| dum periculum proiectos. | |
| quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum | 4.1 |
| bis iurasset, semel privatim, <iterum lege, nonne> pri- | |
| vatim patri<s>, publice legis (religione) deiectus est? | |
| ratione an vi? at utri(mque omnem) suspicionem animi | |
| tollit (et C. Curionis) virtus ac dignitas et Q. Metelli | 5 |
| s(pectata) adulescentia ad summam laudem (omnibus) | |
| rebus ornata. | |
| Quint. Inst. 4.4.8 | |
| maiestatem minuit C. Cornelius: nam codicem tri- | 6.1 |
| bunus pl. ipse pro contione legit. | |
| Grillius R.L.M. 604Halm | |
| unde igitur ordiar? an ab ipsa lege? | 7.1 |
| Arusianus Messius GL 7.471K | |
| eius modi mihi duos laqueos in causa esse pro- | 8.1 |
| positos, ut, si me altero expedissem, tenerer altero. | |
| Asc. Corn. 56-57 | |
| legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius | 9.1 |
| C. Manilio dedit. quid est hoc 'dedit'? an tulit? an ro- | |
| gavit? an hortatus est? [an] tulisse ridiculum est quasi | |
| legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad ex- | |
| cogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non | 5 |
| modo scripta, sed etiam lata esset. | |
| Asc. Corn. 57 | |
| in quo cum multa reprehensa sint, tum in primis | 10.1 |
| celeritas actionis. | |
| petivit tamen a me praetor maxima contentione | 11.1 |
| ut causam Manili defenderem. | |
| Ps.Acro Hor. S. 1.2.67 | |
| aperui forem scalarum. | 12.1 |
| Sch. Iuvenal. Sat. 7.118 | |
| conrepsit in scalas. | 13.1 |
| Fortunat. R.L.M. 123Halm | |
| latet in scalis tenebrosis Cominius. | 14.1 |
| Arusianus Messius GL 7.453K | |
| das enim mihi facultatem eos qui tum adfuerint | 15.1 |
| Cornelio nominandi. | |
| Arusianus Messius GL 7.469K | |
| quid, quod ne cum eis quidem expertus es, quos | 16.1 |
| duces operarum fuisse dixisti? | |
| Asc. Corn. 57-58 | |
| nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu | 17.1 |
| tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam, quod | |
| (malum in) re p. non haesisset, ab illo ipso tr. abiectum | |
| est, bonum autem quod * * * summa re p., manet et †in | |
| vestri ordina * * * dis fuit. | 5 |
| Asc. Corn. 58 | |
| aliis ille in illum furorem magnis hominibus auc- | 18.1 |
| toribus impulsus est, qui aliquod institui[t] exemplum | |
| disturbandorum iudiciorum <rei p.> perniciosissimum, | |
| temporibus suis accommodatissimum, <m>eis alienissi- | |
| mum rationibus cupi<v>erunt. | 5 |
| possum dicere hominem summa prudentia | 19.1 |
| †captum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum | |
| ad senatum rettulisse. | |
| Asc. Corn. 59 | |
| possum etiam eius<dem> Cottae | 20.1 |
| legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a | |
| fratre eius <abrogatam>. | |
| legem Liciniam et Muciam de civibus re<di>gun- | 21.1 |
| dis video constare inter omnes, quam<quam> duo con- | |
| sules omnium quos nos vidimus sapientissimi tulissent, | |
| non modo inutilem, sed perniciosam rei publicae fuisse. | |
| Prisc. GL 2.527K | |
| qui eloquentia ceteris antecellit. | 22.1 |
| Asc. Corn. 60 | |
| quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus | 23.1 |
| per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. | |
| unum est huius modi: placere legem abrogari, ut Q. Cae- | |
| cilio M. Iunio cos., quae leges rem militarem impedirent, | |
| ut abrogarentur. | 5 |
| Asc. Corn. 61 | |
| tertium est de legum obrogationibus, quo de ge- | 24.1 |
| nere persaepe S. C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpur- | |
| nia, quo derogaretur. | |
| Asc. Corn. 60 | |
| quartum: quae lex lata esse dicatur, ea non videri | 25.1 |
| populum teneri; ut L. Marcio Sex. Iulio cos. de legibus | |
| Liviis. | |
| Asc. Corn. 61 | |
| P. Africanus ille superior dicitur non solum a sa- | 26.1 |
| pientissimis hominibus qui tum erant, verum etiam a | |
| se ipso saepe accusatus esse quod, cum consul esset | |
| cum T<i>. Longo, passus esset tum primum a populari | |
| consessu senatoria subsellia separari. | 5 |
| Cic. Part. 105 | |
| maiestas est in imperii atque in nominis populi | 27.1 |
| Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multi- | |
| tudinis rem ad seditionem vocavit. | |
| Prisc. GL 2.292K | |
| ex promulgatione trinum nundinum dies ad fe- | 28.1 |
| rendum potestasque venisset. | |
| Quint. Inst. 5.13.25 | |
| codicem attigit. | 29.1 |
| Asc. Corn. 62-63 | |
| est †uti quod ius vetandi, cum ea feratur, quam- | 30.1 |
| diu (quibus ius est suffragii ferundi) transferuntur: id | |
| est (dum recitatur) lex, dum privati dicunt, dum (sum- | |
| movetur populus), dum sitella defertur, dum aequantur | |
| sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis. | 5 |
| Asc. Corn. 63 | |
| unum tamen, quod hoc ipso tr. pl. factum est, | 31.1 |
| praetermittendum non videtur: neque enim maius est | |
| legere codicem cum intercedatur quam sitellam ipsum | |
| cum ipso intercessore deferre nec gravius incipere ferre | |
| quam perferre nec vehementius ostendere se laturum | 5 |
| invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare | |
| nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad | |
| collegam reddendum privatum intro vocare: quae vir | |
| fortis huius collega, A. Gabinius, in re optima fecit om- | |
| nia; neque, cum salutem populo Romano atque omni- | 10 |
| bus gentibus finem diuturnae [cupiditatis] turpitudinis | |
| et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui | |
| quam universae civitatis vocem valere et voluntatem. | |
| Asc. Corn. 64 | |
| at enim de corrigenda lege rettulerunt. | 32.1 |
| Arusianus Messius GL 7.466K | |
| nihil senatui detraxisse Cornelium. | 33.1 |
| Asc. Corn. 64 | |
| idem, <nisi> haec ipsa lex quam C. Cornelius | 34.1 |
| tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti de- | |
| fensores iudiciorum pugnaverunt: senatui non placere | |
| id iudicium de Sullae bonis fieri. quam ego causam longe | |
| aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod | 5 |
| idem iudices postea statuerunt: iudicium aequiore tem- | |
| pore fieri oportere. | |
| Aquila R.L.M. 26Halm | |
| refertum tribuniciis legibus exhaustum a quibus | 35.1 |
| sit, ipsi sciunt. | |
| Asc. Corn. 65 | |
| antea vero quam multarum rerum iudicia sub- | 36.1 |
| lata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudi- | |
| cium oratio mea revocare videatur. | |
| non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum | 37.1 |
| virum, communi et cotidiano iure privasset, * * * | |
| Asc. Corn. 66 | |
| non denique homo illorum et vita et prudentia | 38.1 |
| longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure | |
| liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex | |
| edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, | |
| eximia virtute praedito, non dedisset. | 5 |
| Arusianus Messius GL 7.462K | |
| cur nunc redeant, si tunc gratiae concesserint. | 39.1 |
| Mart. Cap. 5.492 | |
| repugnat, ut divisores, quos honoris sui ministros | 40.1 |
| esse voluerat, lege ambitus vellet affligere. | |
| Asc. Corn. 66 | |
| quare cum hoc populus Romanus videret et | 41.1 |
| cum a tribunis plebis docere(tur), nisi poena accessis- | |
| set in divisores, extingui (ambitum) nullo modo posse, | |
| legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex S. C. fere- | |
| batur repudiabat, idque e r. p., <ut> docti sumus duorum | 5 |
| consulum designatorum calamitate . . . | |
| . . . ut spectaculum illud | 42.1 |
| [duorum designatorum consulum calamitatis] re et tem- | |
| pore salubre ac necessarium, genere <et> exemplo mi- | |
| serum ac funestum videremus. | |
| Prisc. GL 2.435K | |
| circumitis rostris eicerentur lapidibus homines. | 43.1 |
| Victor. de defin. 41St | |
| replicate, ipsa sunt; legite, ut legebatis, hinc in- | 44.1 |
| tellegetis nulla tenuissima suspicione describi aut signi- | |
| ficari Cornelium. | |
| Asc. Corn. 66-67 | |
| quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse | 45.1 |
| fieri ut alius aliqui Cornelius sit qui habeat Philerotem | |
| ser<vum>, vulgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero | |
| ita multos, ut iam etiam collegium constitutum sit? | |
| Asc. Corn. 67 | |
| at enim extremi ac difficillimi temporis vocem | 46.1 |
| illam, C. Corneli[o], consulem mittere coëgisti, qui rem | |
| <p.> salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam ad- | |
| essent. | |
| Quint. Inst. 9.2.55 | |
| Cominius autem—tametsi ignoscite mihi iudices. | 47.1 |
| Asc. Corn. 67 | |
| a<iu>nt vestros an<i>mos propter illius tribuni | 48.1 |
| plebis temeritatem posse adduci, ut omnino (a nomi)ne | |
| illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam po- | |
| testatem, alterum nihil unum posse contra multos, al- | |
| terum longe abesse. | 5 |
| Asc. Corn. 67-68 | |
| tanta igitur in illis virtus fuit, ut anno XVI post | 49.1 |
| reges exactos propter nimiam dominationem potentium | |
| secederent, leges sacratas ipsi[s] sibi restituerent, duo | |
| tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui ho- | |
| die Mons Sacer nominatur, in quo armati consederant, | 5 |
| aeternae memoriae causa consecrarent. itaque auspicato | |
| postero anno tr. pl. comitiis curiatis creati sunt. | |
| Asc. Corn. 69 | |
| tum interposita fide per tres legatos, amplissi- | 50.1 |
| mos viros, Romam armati revertuntur; in Aventino con- | |
| sederunt, inde armati in Capitolium venerunt, decem | |
| tr. pl. <per> pontificem, quod magistratus nullus erat, | |
| creaverunt. | 5 |
| etiam haec recentiora praetereo: Porciam, prin- | 51.1 |
| cipium iustissimae libertatis, Cassiam, qua lege suffra- | |
| giorum vis potestasque convaluit, alteram Cassiam, quae | |
| populi iudicia firmavit. | |
| qui non modo cum Sulla, verum etiam illo mor- | 52.1 |
| tuo semper hoc per se summis opibus retinendum puta- | |
| verunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul | |
| paulum tribunis plebis non potestatis, sed dignitatis | |
| addidit. | 5 |
| Asc. Corn. 70 | |
| quamdiu quidem hoc animo erga vos illa plebs | 53.1 |
| erit quo se ostendit esse; cum legem Aureliam, cum | |
| Rosciam non modo accepit, sed etiam efflagitavit. | |
| memoria teneo, cum primum senatores cum equi- | 54.1 |
| tibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac | |
| nobilitati perinvisum, Cn. Pompeium, causam lege Varia | |
| de maiestate dixisse. | |
| Arusianus Messius GL 7.470K | |
| satius hominem miserum atque innocentem eripi | 55.1 |
| p. R., expelli patria, divelli a suis. | |
| Arusianus Messius GL 7.455K | |
| sed ab urbe dierum iter <a>fuerunt complurium. | 56.1 |
| Arusianus Messius GL 7.459K | |
| quod enim mihi certamen est cum accusatore aut | 57.1 |
| contentio? | |
| Arusianus Messius GL 7.453K | |
| facite ut facitis qui ad causam adestis. | 58.1 |
| Arusianus Messius GL 7.468K | |
| demi me dius fidius de his ornamentis aliquan- | 59.1 |
| tum malim. | |
| Prisc. GL 2.361K | |
| quae intermissa compluris annos * * * | 60.1 |
| Prisc. GL 2.530K | |
| coeptum igitur per eos qui agi volebant, desitum | 61.1 |
| est per hunc qui decessit. | |
| Prisc. GL 2.435K | |
| num alicui gratificabatur aut homini aut ordini? | 62.1 |