CONTRA CONTIONEM Q. METELLI
August. rhet. R.L.M. 149Halm
  †ubi vis vel in ipsa consistere? sic enim <agam> 12.1.1
ut opinor: insequar fugientem, quoniam congredi non
licet cum resistente.
Prisc. GL 2.487K
  permulsa atque recreata est. 2.1
Prisc. GL 2.510K
  nisi eorum exitio non requieturam. 3.1
Gel. N.A. 18.7.7
  escendi in contionem; concursus est populi factus. 4.1
Quint. Inst. 9.3.40
  vestrum iam hic factum reprehenditur, patres con- 5.1
scripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum,
verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
Quint. Inst. 9.3.43
  venit ex Asia. hoc ipsum quam novum. tribunus 6.1
pl. venit ex Asia. verumtamen venit.
Quint. Inst. 9.3.45
  dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, ob- 7.1
iecerim invidiae: vos enim statuistis, vos sententiam
dixistis, vos iudicastis.
Quint. Inst. 9.3.49
  quaero ab inimicis, sintne haec investigata com- 8.1
perta [id est patefacta], sublata [delata] extincta per me.
Quint. Inst. 9.3.50
  qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum 9.1
adduci iussi, †senatum si interposui.
Iul. Victor R.L.M. 398Halm
  qui animum hostilem habet, et cuius facta hostilia 10.1
sunt.