| IN P. CLODIUM ET C. CURIONEM | |
| Sch. Bob. 86,7 | |
| Statu<e>ram, P. C., quoad reus esset P. Clodius, | 14.1.1 |
| nihil de illo neque apud vos neque alio ullo in loco | |
| dicere. | |
| Sch. Bob. 86,14 | |
| ac furiosis contionibus indixerat. | 2.1 |
| Sch. Bob. 86,17 | |
| quod simul ab eo mihi et rei publicae denun- | 3.1 |
| tia[n]batur. | |
| Sch. Bob. 86,21 | |
| nihil me ad<d>ere ad alterius periculum. | 4.1 |
| Sch. Bob. 86,23 | |
| sin esset iudicatum non videri virum venisse quo | 5.1 |
| iste venisset . . . | |
| Sch. Bob. 86,28 | |
| ut ill<o> e iudicio tamquam e naufragio nudus | 6.1 |
| emersit. | |
| Quint. Inst. 5.10.92 | |
| ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus | 7.1 |
| non sit cui tu concessisti. | |
| Sch. Bob. 86,32 | |
| Syriam sibi nos extra ordinem polliceri. | 8.1 |
| Sch. Bob. 87,4 | |
| creditoribus suis spem ostentare provinciae | 9,10.1 |
| videretur. | |
| Sch. Bob. 87,7 | |
| ingemuit gravius timidior quidam creditor. | 11.1 |
| Sch. Bob. 87,11 | |
| confirmat se comitiis consularibus Romae futurum. | 12.1 |
| Sch. Bob. 87,14 | |
| tanto prius ad aerarium venit, ut ibi ne scribam | 13.1 |
| quidem quemquam offenderet. | |
| Quint. Inst. 9.2.96 | |
| quibus iste qui omnia sacrificia nosset facile ab | 14.1 |
| se deos placari posse arbitrabatur. | |
| Sch. Bob. 87,23 | |
| cum se ad plebem transire velle dicere<t>, sed | 15.1 |
| misere fretum transire cuperet. | |
| Sch. Bob. 87,30 | |
| hanc loquacem Siciliam non despexit. | 16.1 |
| Sch. Bob. 88,1 | |
| accesserunt ita pauci, ut eum non ad contionem, | 17.1 |
| sed sponsum diceres advocasse. | |
| Sch. Bob. 88,8 | |
| cuius satis[a]dationes semper [indicuntur] indu- | 18.1 |
| c<untur>. | |
| Codex Taurinensis A 2 | |
| <intel>lego quam in absentem esse dicenda. | 19.1 |
| primum homo durus ac priscus invectus est in | 20.1 |
| eos qui mense Aprili apud Baias essent et aquis cali- | |
| dis uterentur. quid cum hoc homine nobis tam tristi ac | |
| severo? non possunt hi mores ferre hunc tam austerum | |
| et tam vehementem magistrum, per quem hominibus | 5 |
| maioribus natu ne in suis quidem praediis inpune tum | |
| cum Romae nihil agitur liceat esse valetudinique ser- | |
| vire. verum tamen ceteris (licitum) sit ignoscere, (ei) | |
| vero (qui praedium habeat) in illo loco, nullo modo. | |
| 'quid homini' inquit 'Arpinati cum Baiis, agresti ac | 10 |
| rustico?' | |
| quo loco ita fuit caecus, ut facile appareret vi- | 21.1 |
| disse eum quod fas non fuisset. nec enim respexit illum | |
| ipsum patronum libidinis suae non modo apud Baias | |
| esse, verum eas ipsas aquas habere, quae <e> gustu | |
| tamen Arpinatis fuissent. sed videte metuendam inimici | 5 |
| et hostis bilem et licentiam. is me dixit aedificare ubi | |
| nihil habeo, <ubi habeo> ibi fuisse. qu(id ego) enim | |
| non (admirer in)pat<i>entem adversarium, qui id ob- | |
| iciat quod vel honeste confiteri vel manifesto redar- | |
| guere possis? | 10 |
| nam rusticos ei nos videri minus est mirandum, | 22.1 |
| qui manicatam tunicam et mitram et purpureas fascias | |
| habere non possumus. tu vero festivus, tu elegans, tu | |
| solus urbanus, quem decet muliebris ornatus, quem in- | |
| cessus psaltriae, qui effeminare vultum, attenuare vocem, | 5 |
| laevare corpus potes. o singulare prodigium atque mon- | |
| strum. nonne te huius templi, non urbis, non vitae, | |
| non lucis pudet? | |
| tu, qui indutus muliebri <v>este fueris, virilem vo- | 23.1 |
| cem audes emittere, cuius inportunam libidinem et stu- | |
| prum cum scelere coniunctum ne subornandi quidem | |
| mora retardavit? | |
| tune, cum vincirentur pedes fasciis, cum calau- | 24.1 |
| tica capiti accommodaretur, cum vix manicatam tuni- | |
| cam in lacertos induceres, cum strophio accurate prae- | |
| cingerere, in tam longo spatio numquam te Appi Claudi | |
| nepotem esse recordatus es? nonne, etiamsi omnem | 5 |
| mentem libido averterat, tamen ex * * * | |
| Non. 434M | |
| sed, credo, postquam speculum tibi adlatum est, | 25.1 |
| longe te a pulchris abesse sensisti. | |
| Sch. Bob. 90,9 | |
| 'at sum' inquit 'absolutus'. novo quidem hercle | 26.1 |
| more, cui uni absoluto lites aestimatae sunt. | |
| Sch. Bob. 90,17 | |
| quasi ego non contentus sim, quod mihi quinque | 27.1 |
| et viginti iudices crediderunt, <XXXI tibi nihil credi- | |
| derunt, qui ab senatu praesidium petierint,> qui se- | |
| questres abs te locupletes acceperint. | |
| Sch. Bob. 90,31 | |
| divortium pontificis maximi. | 28.1 |
| Sch. Bob. 91,5 | |
| stupro scelerato. | 28b.1 |
| Quint. Inst. 8.6.56 | |
| integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eri- | 29.1 |
| puit, vita ante acta servavit. | |
| Sch. Bob. 91,8 | |
| quattuor tibi sententias solas ad perniciem de- | 30.1 |
| fuisse. | |
| Sch. Bob. 91,12 | |
| nam L. quidem Cotta . . . | 31.1 |
| Sch. Bob. 91,16 | |
| ut posthac lege Aurelia iudex esse non possit. | 32.1 |
| Cic. Att. 1.16.9 | |
| ne una plaga accepta, patres conscripti, conci- | 33.1 |
| datis, ne deficiatis. volnus est eiusmodi quod mihi nec | |
| dissimulandum nec pertimescendum videatur, ne aut | |
| ignorando stultissimi <aut metuendo ignavissimi> iudice- | |
| mur; bis absolutus est Lentulus, bis Catilina: hic tertius | 5 |
| iam est a iudicibus in rem publicam immissus. erras, | |
| Clodi: non te iudices urbi, sed carceri reservarunt ne- | |
| que te retinere in civitate, sed exsilio privare voluerunt. | |
| quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete | |
| vestram dignitatem: manet illa in re publica bonorum | 10 |
| consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est im- | |
| minuta; nihil est damni factum novi, sed quod erat in- | |
| ventum est: in unius hominis perditi iudicio plures si- | |
| miles reperti sunt. |