INTERROGATIO DE AERE ALIENO MILONIS
Sch. Bob. 170,16
  * * * ber animose confidens. 15.1.1
Sch. Bob. 170,20
  non pudet? sed quid pudeat hominem non 2.1
modo sine rubore, verum omnino sine ore?
Sch. Bob. 170,25
  sic enim homines egentes et turbarum cupidi 3.1
loquebantur: o virum †usuum.
Sch. Bob. 170,30
  male dicere autem? immo vero domo prin- 4.1
cipem civem vi et metu continere.
Sch. Bob. 171,5
  ut quas haberet in vestibulo tabulas refigeret. 5.1
Sch. Bob. 171,11
  etenim tria, ut opinor, haec in Milonis per- 6.1
sonam questus es: de aere alieno, <de> vi, de ambitu;
duo praeteristi: nihil de religionibus violatis, nihil de
incestis stupris questus es.
Sch. Bob. 171,18
  adversarii. 7.1
Sch. Bob. 171,22
  eiciundus est ex urbe civis auctor <et custos> 8.1
salutis<, otii, dignitatis, fidei>.
Sch. Bob. 172,1
  includendus intra parietes. 9.1
Sch. Bob. 172,4
  qui populi R. imperium non terrarum regioni- 10.1
bus, sed caeli partibus terminavit.
Sch. Bob. 172,9
  nec vero tum timendum fuit cum cessimus. 11.1
Sch. Bob. 172,13
  eosdem ad caedem civium de Apennino de- 12.1
duxisti.
Sch. Bob. 172,16
  lapidibus duo consules ceciderunt. 13.1
Sch. Bob. 172,21
  qui multis inspectantibus caput feriebas, fe- 14.1
mina plangebas.
Sch. Bob. 172,25
  est enim, quocumque venit, et reorum crimen et 15.1
iudicum.
Sch. Bob. 172,31
  tuamque praeturam non tuo more differas. 16.1
Sch. Bob. 173,1
  nec suffragia dabis, quibus ostentas. 17.1
Sch. Bob. 173,6
  nec vero illam nefariam libertatem. 18.1
Sch. Bob. 173,11
  quis non meminerit pueritiam tuam? 19.1
Sch. Bob. 173,16
  iterum a piratis redem(tum): quo enim nomine 20.1
appellem eos qui te pretio * * * accepto liberaverunt?
Sch. Bob. 174,2
  nisi vero liniamentis hominis nomen et figuris 21.1
positum, non naturis putas.
Sch. Bob. 174,6
  tum habuisti quasdam formidines, <quae> quasi 22.1
cornua quaedam exciderunt impleta.
Sch. Bob. 174,11
  non enim viderunt quos ipsi exturbarant eos in 23.1
civitatem restitutos.
Sch. Bob. 174,19
  qui armis cessissem vel t(uis urb)anis vel, ut opi- 24.1
nio tum erat, alienis.
Sch. Bob. 174,21
  <virum cautissimum.> 25.1