| Fragmenta Niebuhr. | |
| . . . <o>portuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? | 1.1 |
| Nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo | |
| post legem Valeriam latam . . . te . . . quaestore usque ad | |
| T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc | |
| omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint | 5 |
| auctoritatem dico secutos. Quid accusas, quid reprendis? | 2.1 |
| Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait | |
| ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum | |
| existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit. | |
| Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata | 5 |
| esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, | |
| auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; | |
| qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse | |
| reperitur. Reprehendis solutionis genus; eodem modo | |
| Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. Laudas | 10 |
| illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius | |
| instituit et eodem genere pecuniae. Nam ne forte sis | |
| nescius et istas tabulas existimes <a>d <diversam v>e<te>ris aeris | |
| alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere | |
| sunt institutae. Nam cum publicanis qui Africam, qui | 15 |
| Aquileiense por<torium> . . . | |
| . . . cite . . . Nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur | 3.1 |
| qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut | |
| illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse | |
| dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum | |
| in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium | 5 |
| reperietur. Atqui homines, si qui in hoc genere quaestionis | |
| accusati sunt, reprehensos videmus primum testibus; difficile | |
| est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut | |
| induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia | |
| testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque | 10 |
| integrae manent. Fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, | |
| tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissi- | |
| morum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa | |
| tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet | |
| hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut sur- | 15 |
| ripiatur, aut non constet, appareat. Acceptas populo Romano | |
| pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque | |
| magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum | |
| populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil | |
| potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex | 20 |
| eorum arca, e ra . . . |